Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 32


Innoxie enim amicum defendere debes ut verus defensor
dicaris. Ait enim Cassiodorus: « Ille proprie defensor est dicendus
qui defendit innoxie ».
Pro omnibus vero predictis libentius verba fundas utilia, videlicet
pro Dei servitio et humano commodo et amici utilitate.
Et licet multa exempla ad expositionem huius adverbii « cur »
dici valeant, hec, brevitatis causa, tibi sufficiant.
[V]
Expositio super hoc adverbio quomodo
Predictis auditis et intellectis super hoc adverbio « cur », expositionem
et intellectum audias huius dictionis « quomodo ». Et certe istud
« quomodo » modum requirit. Requiras ergo modum dicendi; nam
sicut in rebus modus est servandus, de quo dici consuevit: « Est modus
in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere
rectum », ita et in dictis si modus omittatur nichil laudabile poterit
inveniri. Ait enim Cassiodorus: « Modus ubique laudandus est ».
Modus itaque tuus quintuplex sit, videlicet in pronuntiatione, in velocitate,
in tarditate, in quantitate et qualitate.
Videndum est igitur quid sit pronuntiatio. « Pronuntiatio est
verborum dignitas, rebus et sensibus accomodata, et corporis moderatio.
Hec enim in tantum excellit, ut secundum sententiam Marcii
Tullii: « Indocta actio laudem tamen consequitur, si optime proferatur;
et quamvis expolita, si indecenter predicetur, contemptum irrisionemque
mereatur ». In pronuntiatione itaque primum exerceri debet
vocis et spiritus moderatio et corporis et lingue motus. Vitia
quoque si qua sunt oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verba sint
inflata vel <anhelata> vel in faucibus frendentia nec vocis immanitate

Torna all'inizio