solum ingressum uestre uirtutis in bello omnes essent statim
Troyani deuicti, qui propter eorum lassitudinem contra uires uestras
manus erigere non auderent. "
Achilles igitur nec ad uerba sui famuli applicat animum, nec ad
Heber mortuum sua lumina saltem ex humanitate retorquet, sed
omnia que uidet et audit tamquam inaudita dissimulat, uelut ille
qui est amoris uinculis alligatus omnia pretermittit. Est enim
mos omnium amatorum vt amoris uulneribus excecati honoris
laudes effugiant, putantes eorum amatricibus displicere, eciam si
cum magna ignominia a bonorum operum laudibus contingeret abstinere.
/*
Bellum igitur interim feruet asperrimum inter Troyanos et Grecos,
sed cum dies iam uergeret ad solis occasum, bellum dimittitur. Et
Troilus et Paris cum Troyanis eorum a prelio discedentes ad ciuitatem
propriam redierunt. Nondum autem Deyfebus, qui sua protrahebat
extrema, mortuus fuerat cum Paris et Troilus ante eum
uenientes insimul Deyfebum in multis angustiis et clamoribus ululant
ante eum; mori cum eo finaliter cupiunt, tamquam illi qui
primuntur nimium pre dolore. Deyfebus autem palpantibus oculis
et in uoce quasi deficiens querit a Paride si sit eius mortuus interfector.
Qui de morte eius per Paridem factus certus mandat ab
eius uulnere truncum euelli. Quo euulso illico Deyfebus expirauit.
De morte uero Deifebi vniuersi Troyani dolore nimio comprimuntur.
Dolores tamen regis Priami, regine Heccube, sororum
et fratrum Deiphebi, cum sit enarrare superfluum, necnon planctus
et lacrime que pro rege Sarpedone diffuse fuerunt, obmissum est in
hac parte. Rex tamen Priamus in precioso monumento corpus Deifebi
statuit sepeliri, sic et corpus incliti Sarpedonis regis. In castris
uero Grecis de morte Palamidis planctus fit maximus, et eius corpore
tradito sepulture, Greci conueniunt, et cum sine ducis industria
esse non possent, de consilio Nestoris communiter acceptato regem
Agamenonem in eorum ducem exercitus et principem iterum elegerunt.
/*
Sequenti uero die Troyani cum aciebus eorum bellicis ordinatis
|
|