uel suae dignitatis magnificentia conuenienter demonstrari
ualeat; mittentis autem persona per nominatiuum debet
subsequenter exprimi, ut in subsecutione humilitas et in nominatiuo
casu, per quem omnia nominamus, eiusdem rei declaretur
denominatiui subsecutio.
Cum uero aequalibus personis scribimus, quae prius poni
debeat, in arbitrio delegantis est. Quamuis ad aequales et
etiam multotiens ad alienos subditos scribendo, non consideratione
rationis, sed familiaritate[s] dilectionis eorum nomina
praeponamus, ueruntamen, si maior scripserit minori suo,
mittentis persona ex ratione dignitatis debet praeponi, ne
apud eos, quos oportet esse subditos, dum per suppositionem
personarum nimia seruatur humilitas, regendi frangatur
actoritas.
Bonus itaque dictator designatum praeuideat ordinem
personarum, ut secundum quantitates et qualitates earum
modum loquendi conuenientius informet. Sublimibus namque
personis et in magnis causis secundum materiae congruentiam
splendor uerborum factorumque magnificentia exiberi
debet; mediocri[o]bus uero personis oportuna temperate dici
poterunt; tenuis autem persona quanto magis infima est,
tanto minus uerbis affluit et magnarum sententiarum lege priuatur,
sic tamen ut breuitas eius uel ad illum loquentis nullam
generet obscuritatem et uerborum iun < c > tura uigorem
materiae non deserat. Has quidem proprietates si bene custodierimus,
illud trimodum loquendi genus, quod a plerisque
dicitur humile, medium, grandiloquum, sine dubio legitime
complebimus. Vt itaque uerbis Oratii vos alloquar:
Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam
uiribus et uersate diu, quid ferre recusent,
quid ualeant humeri. Cui electa potenter erit res,
nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
9. De ordine partium suo loco in epistolas ponendarum.
'Iam uero de partibus epistolarum diligenter in proprium
locum ponendis regula talis demonstrabitur, ut praemisso
prooemio sequatur exordium, postmodum subiungatur narratio,
argumentatio, conclusio.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|