Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 178


intelligi, quod numerus assistentium excedit numerum ministrantium propter
suam nobilitatem: quod consonat ei quod supra dictum est secundum intentionem
Dionysii, quod scilicet nobiliores creaturae plures sunt. Unde dicit,
quod in hoc verbo maximus numerus apud nos nomen proprium habens, scilicet
mille, multiplicatur per omnes maximos numeros, scilicet limites nominatos,
scilicet per seipsum, cum dicitur «Millia millium»; per denarium cum dicitur,
«Decies millies»; per centenarium cum dicitur «Centena millia»; in quo ostenditur
maxima numerositas excedens nostrum intellectum. Sed Gregorius vult
quod sit constructio partitiva cum dicitur «Millia millium», quasi diceret,
Millia de numero millium: unde vult quod datur intelligi maior numerus ministrantium
quam assistentium, per hoc quod ad administrantes ponitur numerus
non determinatus, et ad assistentes determinatus.
ARTICULUS 4
Utrum unius speciei sint plures Angeli.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod sint plures Angeli unius speciei. Sicut enim Angelus est substantia
simplex, ita et anima. Sed omnes animae rationales sunt unius speciei.
Ergo et omnes Angeli.
2. Praeterea, perfectio una secundum speciem est eorum quae in specie conveniunt.
Sed omnes Angeli sunt perfectibiles una perfectione secundum speciem,
quae est gratia vel gloria. Ergo videtur quod sint unius speciei.
3. Praeterea, divinae bonitatis, ut dictum est, proprium est nobiliora in entibus
magis multiplicare, ut bonitas sua magis diffundatur. Sed in vilibus creaturis
invenitur magna multitudo participantium unam speciem. Ergo videtur quod
multo fortius hoc sit in Angelis.
4. Praeterea, secundum Boetium, nullius rei sine consortio potest esse
iucunda possessio. Sed in Angelis est maxima iucunditas, cum delectatio sit de
ratione felicitatis, secundum Philosophum in 1 Ethic.. Ergo videtur quod in
Angelis sit multorum consortium in una specie.
SED CONTRA, multiplicatio individuorum unius speciei non est nisi ad conservandum
speciei perpetuitatem, quae in uno salvari non potest: unde in corporibus
incorruptibilibus non est nisi unum individuum unius speciei, ut sol et luna. Sed
Angelus est substantia incorruptibilis. Ergo non sunt plures Angeli unius speciei.
Praeterea, Angelus est perfectior quolibet corpore. Sed aliquod corpus ad tantam
perfectionem pervenit ut nihil suae naturae sit extra ipsum, ut patet in his
quae constant ex tota materia suae speciei, ut patet in caelo, ut dicitur in
1 Cael. et Mund.. Ergo videtur quod multo fortius extra unum
Angelum non sit aliquid suae speciei.

Torna all'inizio