| SED CONTRA est quod Apostolus in multis locis iuravit, ut patet Rom. 1, 9:
 «Testis est mihi Deus» etc.
 Praeterea, nullus actus cadens supra debitam materiam est illicitus, si non fiat
 ibi alterius circumstantiae corruptio. Sed iurare per Deum est actus cadens
 super debitam materiam. Ergo cum non importetur in hoc alicuius circumstantiae
 corruptio, videtur quod sit licitum.
 Quaestiuncula III
 1. Ulterius. VIDETUR quod non requirantur isti tres comites qui in littera ponuntur,
 ad hoc quod iuramentum sit licitum, scilicet veritas, iustitia, et iudicium. Ubi
 enim non est veritas, non est iustitia, quia veritas iustitiae pars est. Sed pars non
 debet dividi contra totum. Ergo veritas non debet connumerari iustitiae.
 2. Praeterea, iudicium non videtur aliud esse quam executio iustitiae. Ergo
 posita iustitia superfluum est ponere iudicium.
 3. Praeterea, iuramentum quod fit sine istis comitibus, est periurium, ut in littera
 dicitur. Si ergo iudicium est comes iuramenti, nunquam licebit iurare extra
 iudicium: quod falsum est.
 4. Praeterea, multa alia requiruntur ad iuramentum quam ista tria, sicut debita
 forma iurandi, debitum tempus statutum, ut scilicet ieiuni ad iuramentum accedant,
 et multa huiusmodi. Ergo videtur quod non sint tantum tres comites
 iuramenti.
 5. Praeterea, in omnibus factis nostris requiruntur ista tria. Ergo non magis
 debent poni comites iuramenti quam aliorum nostrorum operum.
 Solutiones
 Solutio I
 Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in confirmatione,
 quae fit per rationes, duo sunt, scilicet medium probans et id quod probatur; ita
 etiam in confirmatione iuramenti est dictum humanum quasi probandum, et
 divinum testimonium quasi medium probans. Medium autem secundum artem
 syllogisticam debet esse ex eodem genere; unde in necessariis sumuntur necessaria,
 et in contingentibus contingentia. Veritas autem humanorum verborum
 est minimae firmitatis, tum ex hoc quod error facile rationi accidit, tum ex hoc
 quod lingua prona est ad defectum; et ideo divinam veritatem, quae est omnino
 infallibilis, ad dicta nostra confirmanda assumere non multum convenit, nisi
 necessitas incumbat. Et ideo iuramentum non est computandum inter ea quae
 sunt per se appetenda, sed inter ea quae propter necessitatem fiunt, sicut sunt
 bona utilia, ut sectio vulneris, vel aliquid huiusmodi.
 | 
 |