Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 269


caractere, et quasi labores infinitos et pericula mortis subierunt, ut
bestiam superarent, et ipsi e contrario mortui sunt in mari et in
terra et submersi et suffocati in parvis fluminibus, facti sunt aliis
christianis in exemplum timoris et infirmitatis fidei. Et usque modo
ferocissima bestia non cessat devorare sanctos tuos occidendo,
torquendo compendibus et carceribus artando, ut fidem tuam negarent,
et cogat eos dicere, quod Deus non habet filium, cum nobis
non sit hereditas nisi per filium.Usquequo sustinebis, Domine?
Intret in conspectu tuo, Domine, gemitus compeditorum, vindica sanguinem,
sanctorum tuorum, qui effusus est! Ecce tota Terra Sacta,
quam tu sanctissimus corporaliter visitasti et precioso tuo sanguine consecrasti,
gemit absque habitatoribus christianis et ubi publice consuevit
predicari Christus, modo magnis vocibus die ac nocte preconisatur
Machometus. Mare Tripolitanum et Acconense, sicut audivi,
de cruore occisorum rubuit, et quos gladius aut sagitta Sarracenorum
non pertulit, mare absorbuit. Ecce, Domine, signa immutasti et innovasti
mirabilia. Olym enim legimus, quod in mari rubro necuisti
Pharaonem et populum Egyptiorum et liberasti Iudeos, nunc vero
submersus est patriarcha christianorum cum multis christianis et liberasti
Egyptios; ubique facti sumus obprobrium vicinis nostris (Psalm., XLIV,
14; LXXIX, 4). Et credo, Domine, quod hec omnia pro nostris iniquitatibus
patimur. Sed multum admiror, quia olym toti civitati Zodomice
propter decem iustos parcere voluisti (Genes., XVIII, 32). Set
numquid in tota ciuitate Tripolitana vel Acconensi non sunt inventi
numero decem iusti in tanta multitudine christianorum et religiosorum?
Et non solum propter decem, verum etiam propter unum
voluisti aliquando parcere Iudeis; dicebas enim (Jerem., V, 1): «Circuite
vias Iherusalem et aspicite et considerate et querite in plateis eius, an, inveniatis
virum facientem iudicium et querentem fidem, et propicius ero eis»
.
Ego autem non modo unum vel decem, set plures et plures audio
remansisse in civitate Accon fratres predicatores, qui poterant exire
et fugere et preelegerunt cum populo Dei mori, ut essent aliis ad
fidei firmamentum, et occisi sunt. An ergo fidem non querit, qui
pro fide moritur? An audeo dicere, quod sis nobis mutatus in crudelem,
quia nunc perdidisti multos iustos cum aliquibus impijs, qui consuevisti
parcere multis impijs pro aliquibus iustis? Olym enim parvulum
vagientem Moysem in fiscella scirpea liberasti de aquis, ut alios
liberaret, et nunc patriarcham, patrem pauperum, virum sobrium, pudicum
et sanctum, fratrem Nicolaum, fratrem predicatorem, virum
dulcissime conversationis, amarissima unda tua permissione rapuit de
ligno armato, insanum mare absorbuit hominem sapientem, quia volebat

Torna all'inizio