Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 4


et quadragesimo tertio anno Nini regis Assyriorum annis
DCCCXXXV, a nativitate Moysi annis CCCCX, || ante urbem autem
conditam annis CCCCIIII, || ante primam quoque olympiadem
annis ccccvi. ||
capta igitur Troia Aeneas Veneris et Anchisae filius ad
Italiam venit || anno tertio post Troiae excidium. || cum Turno
Dauni Tuscorum regis filio dimicans eum interemit eiusque
sponsam Laviniam Latini regis filiam in coniugium accepit, de
cuius etiam nomine Lavinium oppidum, quod construxerat,
appellavit. || regnavit igitur Aeneas Latinis annis tribus. ||
quo vita decedente regnum suscepit Ascanius, || qui et
Iulius, eiusdem Aeneae filius, quem apud Troiam ex Creusa
coniuge genuerat et secum in Italiam veniens adduxerat. || qui
Ascanius, derelicto novercae suae Laviniae regno Albam Longam
condidit et Silvium Postumum fratrem suum Aeneae ex
Lavinia filium summa pietate educavit. || deinde Ascanius Iulium
filium procreavit, a quo familia Iuliorum exorta est. parvulus
quia necdum regendis civibus idoneus erat, || Ascanius, cum
XXXVIII annis regnasset, || Silvium Postumum fratrem suum
regni reliquit heredem. ||
Silvius igitur Postumus regnavit annis XXVIIII, || qui
Postumus ideo est appellatus, quia post mortem patris est
editus, Silvius, quia ruri fuerat educatus; a quo omnes Albanorum
reges Silvii vocati sunt. ||
post quem regnavit Aeneas Silvius annis XXXI. ||
deinde Latinus Silvius annis quinquaginta, || quo etiam
tempore apud Hebreos David regnabat. ||
post cuius obitum regnavit Alba Silvius annis XXXIX. ||
post hunc Aegyptus sive Atys eius filius annis XXIIII. ||
deinde Capys Silvius superioris regis filius annis XXVIII, ||
qui Capuam in Campania condidit. ||
item Carpentus Silvius, Capis filius, annis tredecim. ||

Torna all'inizio