Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 24


scriptores, pro falsis commentitiisque habenda, et Ptolemaeum
opponunt peritissimum orbis terrarum descriptorem, qui, post
Meroem, Nili insulam, et parvam vel minimam Aethiopiae rerum
narrationem, quicquid Africa tertia orbis pars a Mediterraneo mari
remotum habet, pro terra Aethiopiae incognita, et mare item adiacens
describit incognitum. Hinc, cum nullos aestiment populos
ultra cognitam Ptolemaeo Aethiopiam esse, quibus Zareiacob Constantini
maximus ille opponatur exercitus, falsa esse arguunt quae
de ipsius multitudine apparatibusque dicuntur.
XLI. Sed Ptolemaeum scimus pervidemusque multa sub arcto
ignorasse, nostris hominibus nunc nobisque notissima, quando quidem
ultra oceanum Britannicum, ubi et mare et terram ponit incognitam,
quinquaginta insulas christianis populis frequentatas adeo
habemus notas, ut eorum episcopi, quem ab Eugenio Romano pontifice
acceperunt, populorumque ipsorum oratores nunc in Romana
curia videamus de sede episcopi, non in unica prout hactenus fuit,
sed in insularum plerisque alternatim constituenda litigio contendentes;
certissimosque habemus auctores eo in littore Britannico,
ubi Ptolemaeus terram ponit incognitam, sinum esse maritimum
Adriatico prope parem, populis licet parum cultis sed christianis
undique frequentatum. Qui itaque minimam et primam Aethiopiae
partem, quae continet Aegypto, solam cognovit Ptolemaeus, non
potuit quae ultra sunt regiones et regna non ignorare. Sed ne haec
coniecturis potius quam certa et maxima affirmemus auctoritate,
facit sacra historia veteris Testamenti, in cuius secundo libro Paralipomenon
habetur Zare Aethiopem cum decies centenis millibus
venisse contra Asa Iudaeae regem, qui, licet de Tuda haberet trecenta
millia et de Beniamin ducenta et octoginta, tantam timens
Aethiopum multitudinem, suo diffisus exercitu, Dei auxilium implorabat.
Et quod ad provincias eius regionis Ptolemaeo incognitas
facere videtur, in libri Esther principio habetur Assuerum regem
ab Aethiopia Indiana centum viginti provinciis dominatum. Cum
itaque, nedum centum viginti sed vix quatuor, ad summum sex
provincias Aethiopiam inter et Indiam, transmisso etiam sinu Arabico,
Ptolemaeus ponat, reliquum videtur esse, ut aliae sint quibuscum
Aethiopes bella gerant.
XLII. Sed longe nimis digressi sumus ab ea quam instituimus
solidiori rerum Aethiopiae narratione. De fidei christianae quam

Torna all'inizio