nota quod urbanius est ut precedentis distinctionis dictio
finitiva penultimam sui corripiat, et suam producat
penultimam sequentis clausule dictio finitiva, hoc modo:
Privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur
potestate .
Potest tamen fieri e contrario, ut si dicam: Infelicem
exitum sortiuntur, que malo sunt inchoata principio .
Et hoc de compositione lepida sufficiat sub compendio
nunc dixisse iuxta consuetudinem curialem.
Verumtamen hoc aliter a Gallicis, aliter a Tullio
et aliter a sede apostolica observatur. Gallici enim
ordinant dictiones per imaginarios dactilos et spondeos;
Tullius vero per singulorum pedum artificium; tradidit
hanc doctrinam, unde sine lege metrica stilum eius non
potest aliquis observare.
Amodo de ornatu, qui vocatur dignitas, videamus.
XXIII.
DE DIGNITATE
Dignitas est que orationem exornat et pulchra
varietate distinguit; et vocantur colores huius
modi «dignitates», quia, sicut diversorum corporum
varii sunt colores, ita et orationes debent varias dignitates
habere.
Primo ergo colores verborum, secundo
|
|