nomen ΘΕΟ atque Δ litteris initiaretur; qua cognitione principii
deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret,
scelestae cupidinis supplicia persolvit. fuit autem Theodosius
propagator rei publicae atque defensor eximius; moribus et
corpore Traiano similis, quantum scripta veterum et picturae
docent, a quo et originem traxit: sic eminens status, membra
eadem, par caesaries os absque eo, quod illi aliquantum vellendo
steriles genae, neque tam ingentes oculi erant; nescio an
et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in
incessu fuisset. mens vero prorsus similis adeo, ut nihil dici
queat, quod non ex libris in istum videatur transferri. clemens
animus misericors communis solo habitu differre se ceteris putans;
in omnes homines honorificus, verum effusius in bonos,
simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari sed innoxia,
largiri magno animo magna, amare cives vel privato contubernio
cognitos eosque honoribus pecunia beneficiis ceteris munerari,
praesertim quorum erga se vel patrem aspero casu officia
conprobasset. illa tamen, quibus Traianus aspersus est, vinolentiam
scilicet et cupidinem triumphandi, usque eo detestatus, ut
bella non moverit sed invenerit. ministeria lasciva psaltriasque
commessationibus adhiberi lege prohibuit; consobrinarum nuptias
tamquam sororum interdixit. litteris mediocriter doctus, sagax
plane multumque diligens ad noscenda gesta maiorum; execrabatur,
cum legisset superbiam dominantium praecipue perfidos et
ingratos; irasci sane rebus indignis, sed subito flecti, unde
quoque dilatione modica emolliebantur interdum severa praecepta;
habuitque a naturae munere, quod Augustus a philosophiae
doctore; qui cum vidisset eum facile commoveri, ne
asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor
atque viginti Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio,
quae momenti est, mente alio traducta parvi temporis
interiectu languesceret. melior haud dubie, quod est rare virtutis,
post auctam annis potentiam regalem auri argentique
|
|