Solutio
Respondeo dicendum, quod circa materiam de qua corpus hominis formatum est,
variae sunt opiniones. Quidam enim dicunt, quod corpus humanum formatur ex
commixtione seminum, scilicet matris et patris simul, cum sanguine menstruo; ita
quod totum hoc sit materia corporis. Hoc autem Philosophus, in 15 de Animalibus,
multipliciter destruit, ostendens, quod id quod ex viro descendit, non est
materia humani corporis, sed solum principium activum, et per rationem, et experimenta
sensibilia, quae magis in rebus naturalibus faciunt fidem: et hoc patet
inspicienti verba eius. Similiter etiam ostendit quod semen mulieris nihil facit ad
generationem; unde etiam et quaedam mulieres concipiunt sine hoc quod seminent.
Sed sanguis qui menstruum dicitur, est in mulieribus loco seminis in viris.
Et secundum hanc Philosophi opinionem convenientissime potest salvari partus
Virginis, si ad conceptionem humani corporis non nisi sanguis mulieris materialiter
requiritur: non enim credendum est quod materiae corporis Christi,
quod sine semine viri conceptum est, aliquid defuerit quod materialiter ad formationem
humani corporis requiratur. Constat etiam omnibus virginitatem
matris confitentibus, absque omni humano semine conceptionem illam peractam
esse. Et ideo materia ex qua corpus formatur, et in Christo et in aliis hominibus
est sanguis per virtutem generativam matris praeparatus. Ille enim sanguis
in mulieribus est sicut semen in viris; unde et in eodem tempore hoc in
viris et illud in mulieribus incipit, scilicet apud ortum pilorum, et aliorum accidentium
quae sunt signa pubertatis. Sed quia in muliere est calor generativae
deserviens diminutus respectu caloris viri, ideo non potest in mulieribus superfluum
alimenti ad tantam digestionem perduci sicut in viris: propter quod remanet
in forma sanguinis, sicut deficiens a completa digestione seminis; unde
accidit in aliquo multum coeunte ut sanguinem loco seminis emittat, ut in 15 de
Animalibus dicitur; quasi natura non sufficiat ad tantum seminis
digerendum quantum incontinentia quaerit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Philosophum in 15 et 16 de
Animalibus, illud quod a viro emittitur, non efficitur
materia in generatione, sed tantum activum; unde relinquitur quod ex solo sanguine
mulieris materialiter corpus humanum formetur, tam in Christo quam in
aliis hominibus.
Ad secundum dicendum, quod Christus ex semine David dicitur factus secundum
carnem, non sicut ex immediata materia; sed quia materia ex qua corpus
Christi formatum est, originaliter ex semine David descendit.
Ad tertium dicendum, quod assumptio habet duos terminos, scilicet a quo, et in
quem. Dicitur ergo Dei Verbum ex Virgine carnem assumpsisse, non quantum ad
terminum a quo, quasi prius esset in specie carnis quam assumeretur; sed quantum
ad terminum ad quem: quia materia illa simul assumpta est et in carnem formata.
|
|