Heinrici quarti regis, tertii Romanorum imperatoris augusti. Burchardus cancellarius 
vice Sigeguini archicancellarii recognovi.] data anno dominicę incarnationis 
millesimo .LXXXI., [indictione .VI.,] anno autem domni Heinrici 
quarti regis, tertii Romanorum imperatoris augusti, ordinationis .XXX., regni 
.XXVIII., imperii .I. [actum in Christi nomine, amen.] 
Cum autem idem Heinricus imperator in burgo Sancti Valentini 
maneret audiretque pro certo ipsam ęcclesiam huic monasterio 
pertinere, eo iubente, Rainerius Vercellensis ępiscopus per 
hostium et clavem investivit domnum B[erardum] abbatem de 
ipsa ęcclesia Sancti Valentini ad proprietatem huius monasterii, 
sicut continetur in pręcepto imperatoris maioris Ottonis, et bannum 
suum misit librarum .C. optimi auri. quod factum est 
anno primo pontificatus domni Clementis III papę, die vigesima 
quarta mensis maii. item, Gonzo filius Abundii concessit 
huic monasterio res suas in castaldatu Pontanu ad Vepia cum 
portione ipsius ecclesię Sancti Euticii. item, Rainerius filius 
Attonis concessit huic monasterio res suas in comitatu Narniensi, 
in fundo Longoia, ad Buxum. item, Dominicus qui vocatur 
Mincius filius Donati qui vocatur Picinellus concessit huic monasterio 
ęcclesiam Sancti Martini infra civitatem Perosinam, in 
regione quę nominatur Porta Sancti Petri, in loco Fortuno, cuius 
fines sunt: a duabus partibus via antiqua, a tertio similiter et 
res de Baruncio, a quarto latere casa sua; et casalinum quod similiter 
dedit cum suo ędificio: a primo latere ipsa ęcclesia  et 
platea iuxta ipsam ecclesiam, a secundo via antiqua, a tertio casa 
Fusconis castaldi, a quarto Baruncii; et aliam casam ibidem, et 
alterum casalinum ibidem, et duas petias terrę ad Puplitum, et 
Puscillę, et ad rivum Colonię. item, Petrus de Berardo Stefani 
concessit huic monasterio res suas in massa de Formello. 
item, Sabinus filius Annę concessit huic monasterio res suas in 
comitatu Narniensi in fundo Petra Montana ad Petrarum, et in
  |  
  |