Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 172


Iam Valerianus quindenum vixerat annum,
Cum Stefanus primus iam papa foret venerandus;
Quatuor hic annos vixit honore suo.
Addo duos menses, quibus est subsistere rebus,
Plus etiam vixit numero ter quinque diebus;
Sic Stephanus requiem papa beatus habet.
Sub Valeriano fit Sistus papa secundus,
Grecus erat genere, doctissimus, ore facundus,
Postque duos annos facta resolvit humo.
Mensibus undenis pervixit sexque diebus.
Cuius temporibus Laurentius assus habetur;
Iam reddunt cesis lumina signa crucis.
33. De Valerio imperatore, 27. ab Augusto.
Valerii Dionisius stat tempore presul.
Mensibus undenis annisque duobus habetur,
Insuper ad requiem sex superadde dies.
Cesar Valerius sex mensibus, octo diebus,
Fertur ab istoriis Romanis sistere rebus;
Pace bona tenuit quicquit in Urbe fuit.
34. De Claudio imperatore, 28. post Augustum.
Anno ab incarnatione Domini 274. Claudius, 28. post Augustum, consentiente senatu fit imperator. Iste Gothos,
qui iam per 20 annos Illiricum et Macedoniam fuerant pervagati, bello repressit atque incredibili strage delevit.
Unde clypeus ei aureus et statua equestris decernitur a senatu. Anno autem imperii sui secundo morbo correptus diem
obiit. Cui Quintilius frater suus ab exercitu substitutus, 17. imperii sui die vitam finivit.
[Inter predictos imperatores et cesares fuerunt extraordinarii multi imperatores et cesares,
quorum quedam nomina hec sunt: Quietus cesar, Odenatus cesar, Balista cesar, Erodes cesar, Meonius
cesar, Balista cesar, Valens cesar, Piso cesar, Hemellianus cesar, Alexander cesar vel Alexandrinus, Saturninus
cesar, Tetricus senior, Tetricus iunior cesar, Herennianus cesar, Timolaus cesar, Celfus cesar, Zenovia
cesar, Victorianus cesar, Titus cesar, Censorinus cesar, Claudius cesar. Istorum omnium gesta non
scripsi, quia eos a cathalogo imperatorum autenticorum exclusos inveni; nomina vero eorum propterea
posui, ne forte me plenitudinem istoriarum lectores non totam inspexisse et explorasse
putarent.]
De eodem Claudio versifice narratur, qui regnat annis 12.
Claudius imperii solio residere meretur;
Adversus Gothos armis sua regna tuetur,
Unde per Illiricum contulit arma secus.
Bella per Illiricum dum Claudius anpla moveret,
Gothus in arma ruens, quasi despicit arma timere,
Dimicat et teritur, mira pericla ferens.
Claudius imperio datur annis stare duobus.
Nunc etiam Felix sedet annis papa duobus,
Terque duos menses, adde duosque dies.
35. De Aureliano imperatore, 29. ab Augusto, qui regn. ann. 5.
Anno ab incarnatione Domini 276. Aurelianus, 29. ab Augusto, suscepit imperium. Iste cum esset vir bellicosus,
circa Danubium Gothos diversis ac magnis preliis vehementer depressit. Iste etiam terminos Romani imperii
restauravit in occidente. Deinde in oriente digressus, reginam Genobiam, que, occiso marito suo Odenato,

Torna all'inizio