Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 247

Liber III


Conduplicatio, sive gr-tautologhia dicitur, hoc modo: "Pudet iudices, pudet hac de re toties verba facere". Item: "Nunc etiam audes in horum conspectum venire, proditor patriae, proditor inquam patriae venire audes in horum conspectum?" Quum quasi per gradus quosdam a verbo in verbum cum antecedentis repetitione descendimus, Gradatio fit, quae gr-klimax appellatur, hoc modo: "Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit2. Atque his potissimum figuris cum dignitate verba repetuntur.
Contentio sive contrarium, quod gr-antitzeton dicitur, est, quum ex contrariis verbis ac rebus sibi respondentibus sententia conficitur atque id quod volumus probatur, hoc modo: "Habet assentatio iucunda principia, eadem exitus amarissimos affert". Item: "Qui suis rationibus inimicus semper fuit, eum quomodo rebus alienis amicum fore speres?" Atque has duas figuras, quum et eiusdem generis sint et parum inter se discrepent, de industria coniunxi. Differunt autem hoc modo. Nam contrarium urget et ex re contraria probat, quod vult; contentio neque urget neque quicquam probare vult, sed plerunque reprehendit, quod ex superioribus exemplis apparet.
Exclamatio est, quae animi affectum ostendit, per loci aut rei aut hominis absentis sive defuncti

Torna all'inizio