Papias: Ars Grammatica

Pag 224


accipit significationem, ut "ego ipse" demonstratiuum est; inuenitur
et per eclipsin, ut "ipse uidi" (subauditur "ego": figurate enim,
uel discretionis uel significantie causa, prime et secunde adiungitur
persone, seu tercie). 9 Interest autem inter demonstratiuum
et relatiuum, quod demonstratiuum, interrogationi redditum,
primam cognitionem ostendit: << Quis fecit? Ego >> ; relatiuum uero
secundam cognitionem: "is de quo iam dixi". 10 Demonstratiuorum
alia pertinent ad oculos, ut "ego", alia ad oculos et intellectus,
ut "ille". 11 Prima quidem et secunda persona singula habent
pronomina, quia presentes inter se sunt et demonstratiue;
terciam uero VI diuerse indicant uoces, quia modo est demonstratiua,
modo relatiua, modo presens demonstratiua, ut
"iste", modo absens uel longe posita, ut "ille": super omnes enim
alias partes, pronomen finire debet personas; unde tercie
uerborum persone infinite dicuntur. 12 Notandum etiam quod
"ego", "tu", "sui", uno modo se habentia, non discernunt genera et
inequalem habent etiam casuum declinationem per utrumque
numerum; "sui" uero etiam numeros confundit, cetera uero
omnia genera distingunt et equalem habent per utrumque
numerum declinationem.

Torna all'inizio