Ad citharam stultus lascivit, laudat honestus.
Sed cuius non implet homo laudabile votum,
Angelico Deus obsequio dignanter adimplet.
Noctis enim dum tempus adest, ipso vigilante,
Insonuit subito citharae modulamine miro
Insolitum melos, tanta dulcedine sensus
Illius afficiens, ut deliciis paradisi
Mentis in excessu se iam reputaret inesse.
Dum Christi praeco divini semina verbi
Promptus ubique serit, pertingit vespere quodam
Usque fluenta Padi, cum nocte superveniente,
Et via restat adhuc, in eaque pericula multa.
Quid Franciscus agat? Hic flumen et inde paludes,
Nec permittit iter discernere nox tenebrosa.
Dicit ei socius: "Pater, ora ne pereamus,
Sed quae conspicimus instare pericula cessent".
Orat, et, ecce, sibi lux illico tanta refulsit
Ut, quamvis alias nox obscuresceret, ipsi,
Lucis fulgore mirabiliter radiante,
Non solum per iter sed circumquaque viderent,
Donec ad hospitium Dominum laudando venirent.
Ex his perpende qualis quantusque sit iste:
Ignis cedit, aqua convertitur, ad placitumque
Angelus obsequium, lux dat divina ducatum,
Ut sic cuncta Dei servo servire probentur.
Quantum vero fuit humilis quis sermo retexat?
Haec adeo virtus totum possederat ipsum,
Ut quasi praecipue sit in ipso visa vigere.
Laudis honorisque fugiens fastigia, semper
Nomine reque minor voluit vir humillimus esse.
XXII. Variatio.
112. Exhibitas persaepe sibi laudes vel honores
Evacuare studens, aliquem fratrem statuebat,
Qui contra laudes, ne forte superbia mentem
Ipsius efferret, convicia diceret illi.
|
|