| statim est hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguina riam appellant. Quae
 tanta strage populum devastavit, ut de inaestimabili multitudine vix pauci remanerent.
 Primumque Pelagium papam, virum venerabilem, perculit et sine mora extinxit. Deinde,
 pastore interempto, sese per populos extendit. In hac tanta tribulatione beatissimus
 Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est. Qui dum septiformem
 laetaniam fieri ordinasset, intra unius horae spatium, dum hi Deum deprecarentur,
 octuaginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exalarunt. Septiformis
 autem laetania ideo dicta est, quia omnis urbis populus a beato Gregorio in septem partibus
 deprecaturus Dominum est divisus. In primo namque choro fuit omnis clerus, in
 secundo omnes abbates cum monachis suis, in tertio omnes abbatissae cum congregationibus
 suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes laici, in sexto universae viduae,
 in septimo omnes mulieres coniugatae. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere
 obmittimus, quia iam ante aliquod annos eius vitam, Deo auxiliante texuimus. In qua
 quae dicenda fuerant iuxta tenuitatis nostrae vires universa descripsimus.
 25. Hoc tempore isdem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum et Iohannem
 cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Brittaniam misit eorumque praedicatione
 ad Christum Anglos convertit.
 26. His diebus, defuncto Helia Aquileiensi patriarcha, postquam quindecim annos
 sacerdotium gesserat, Severus huic succedens regendam suscepit ecclesiam. Quem Smaracdus
 patricius veniens de Ravenna in Gradus, per semet ipsum e basilica extrahens,
 Ravennam cum iniuria duxit cum aliis tribus ex Histria episcopis, id est Iohanne Parentino
 et Severo atqueuimdemio, necnon etiam Antonio iam sene Ecclesiae defensore.
 Quibus comminans exilia atque violentiam inferens, communicare conpulit
 Iohanni Ravennati episcopo, trium capitulorum damnatori, qui a tempore papae Vigilii
 | 
 |