Trasmundi, qui fuit genitor meus, et pro anima quo[n]dam Sikelgarde, 
que fuit genitrice mea, et pro anima quo[n]dam Attoni comitis 
germano meo, et pro anima Marotte cometisse, que fuit 
coniux mea, seu et pro anima Attoni et Landolfi, comitibus prolibus 
meis, vel pro anima Berte, comitisse coniuge mea, et pro anima 
[.....] ex mea generacione legitima masculina nati fuerint, incessanter 
exorent: sic trado, dono atque concedo in ipso monasterio 
Sancti Vincencii levite et martyris, situm est ipsum predicto monasterio 
infra territorio Capuane [.....], in locum, qui nominatur 
Samnie, pro anima mea, seu parentum meorum, de rebus mee proprietatis, 
que mihi ad meum conquisitum obvenerunt, infra territorio 
Termolense, in locum, qui nominatur Serra Mala, idest 
una pecia de terra, per mensura modiorum ducentorum, et habet 
finis: capo fine terra suprascripti monasterii; pede fine rigo Palaczese; 
de uno latu fine terra Gisoni, quod ego suprascripto 
Trasmundo comitis, antea, per cartulam deligavit; et de alio latu 
fine terra Raynaldi et Gisoni, quod ego suprascripto Trasmundo 
comes, antea, per cartulam deligavit. omnia ipsa suprascripta res, 
per ipse nominate finis, sicut supra legitur, cum pomis et arboribus 
suis, et cum omnia ipsa suprascripta res, super se et infra 
se habentes in integrum, sic trado, dono atque concedo, pro anima 
mea, seu et parentum meorum, in ipso suprascripto sancto monasterio 
ad proprietatem possidendum, et concedo ego suprascripto 
Trasmundo comes tibi domne Ylarie abbas, et tibi Aczoni preposito, 
qui es custos Sancti Bartholomei, vel ad posterisque successoribus 
tuis, et concedo ego suprascriptus Trasmundo comes, 
et pro anima mea, et pro anima Attoni comitis, qui fuit avo meo,
  |  
  |