Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 92


ARTICULUS 5
Utrum fides sit prior aliis virtutibus
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides non sit prior aliis virtutibus. Omnes enim virtutes simul
infunduntur. Sed eorum quae sunt simul, unum non est post alterum. Ergo fides
non est prior aliis virtutibus.
2. Praeterea, fundamentum est prima pars aedificii. Sed super illud Luc. 11:
«Dico vobis amicis meis, ne terreamini», dicit Glossa: «Fortitudo est fundamentum
fidei»; et Bernardus dicit, quod in humilitate fundantur
aliae virtutes. Et similiter timor videtur esse fundamentum: quia dicitur,
Psalm. 110, 2: «Initium sapientiae timor Domini». Ergo videtur quod fides non
sit prima.
3. Praeterea, virtutes theologicae, ut prius dictum est, ad hoc sunt ut fiat quaedam
hominis ordinatio ad finem. Sed spes et caritas propinquiores sunt fini quam
fides, quia habent finem pro obiecto sub ratione finis. Ergo fide priores sunt.
4. Praeterea, super Psalm. 36, «Noli aemulari» etc., dicit Glossa, quod spes
introducit ad fidem. Ergo spes est prior fide.
5. Praeterea, secundum ordinem potentiarum est ordo habituum. Sed fides est
in intellectu, secundum quod est motus a voluntate, ut patet ex praedictis. Cum
ergo caritas sit in voluntate, videtur quod caritas sit prior fide; et sic fides non
est prima.
6. Praeterea, fides est principaliter in intellectu speculativo. Sed speculativa
vita sequitur activam: quia nullus pervenit ad contemplativae otium, nisi prius
depuretur mens per exercitium activae. Ergo virtutes morales, quae pertinent
ad vitam activam, sunt priores fide.
SED CONTRA, cognitio praecedit affectionem: quia nihil diligitur nisi cognitum,
ut dicit Augustinus. Sed fides est in cognitione, ceterae autem
virtutes in affectione consistunt. Ergo fides aliis prior est.
Praeterea, in omnibus virtutibus requiritur recta intentio. Sed fides intentionem
dirigit, ut dicit Augustinus. Ergo fides est ante alias virtutes.
Praeterea, per omnes virtutes homo accedit ad Deum. Sed accedentem ad
Deum oportet credere, ut dicitur Heb. 11. Ergo fides est ante alias virtutes.

Torna all'inizio