vel communis" sub disiunctione, et sic
qualitas est essentialis nomini, et de modo
essentiali generali. Si autem illa membra
"communis vel propria" comparantur ad
nomen simpliciter, ita quod determinate
< ad > alterum membrorum solum, sic
qualitas accidit nomini. Si autem comparetur
qualitas ad nomen speciale, aut
comparatur ad illud unde nomen est, aut
unde tale nomen est. Si comparetur ad illud
unde nomen est, aut comparatur ad
illud sub disiunctione, et sic qualitas est
essentialis nomini, aut determinate ad alterum
membrorum solum, et sic qualitas
accidit nomini. Si qualitas comparetur ad
nomen speciale, unde tale nomen est, aut
comparatur sub disiunctione, et sic est +
aliud (?) tamen hec est + essentialis, aut
comparatur ad alterum membrorum determinate,
et hoc dupliciter. Aut ad illud
membrorum quod sibi convenit comparatur,
<et> sic est ei modus essentialis specialis,
ut in nomine proprio, modus essentialis
specialis est propria qualitas, et nomini
communi communis qualitas; aut
comparatur ad illud alterum membrorum
qualitatis quod sibi non convenit, et sic ei
oppositum est, et ab eo accidentaliter distinguitur.
Per hoc apparet, quod qualitas
aliquo modo essentialis est nomini, et aliquo
modo accidentalis. Et per hoc possunt
salvari auctoritates Donati et Prisciani.
<Ad 2-1-1> Ad primum argumentum dicendum,
quod licet qualitas pro altero
membro accidit nomini, tamen qualitas,
accipiendo eam pro toto disiuncto, pro
|
|