Salimbene de Adam: Cronica

Pag 542


suo corruet, et simplices possidebunt bona eius. Quod totum
accidit Pellavicino.
De benefitiis a Parmensibus Iohanni Barixello collatis.
Igitur Iohannes Barixellus fuit vir pauper et sapiens, qui inventus
est in Parma, et liberavit urbem per sapientiam suam. Quocirca
Parmenses, hoc beneficium cognoscentes, non fuerunt sibi
ingrati, cum Apostolus dicat: et grati estote, immo rependerunt
sibi beneficia plura. Primum, quia fecerunt eum divitem, cum
esset pauper. Secundum, quia de nobili genere dederunt ei
uxorem, scilicet de Cornaçano. Tertium, quod sine electione
aliqua semper de consilio esset. Habuit enim sensum naturalem
et gratiam concionandi. Quartum, quod posset societatem congregare
et secum ducere, que denominaretur ab eo, ita dumtaxat
quod semper ad honorem et ad utilitatem civitatis et communis
Parme. Hec societas multis annis duravit. Quam voluit destruere
quidam Mutinensis, qui erat potestas Parmensium, scilicet dominus
Manfredinus de Rosa, qui et de Saxolo sicut pater suus dictus
fuit, quasi zelo pro Parmensibus nolens quod a tali homine et
nomine denominarentur Parmenses. Diligunt enim se Mutinenses
et Parmenses intimo et grandi et ferventi amore. Precepit ergo
dominus Manfredinus ut Iohannes Barixellus intenderet factis suis
et domui sue et dimitteret istam societatem et istam pompam
quam facere videbatur, quia volebat regere Parmam suo consilio,
cum Parmensium esset potestas. Qui humiliter obedivit, et eadem
die vadens ad stationem suam accepit acum et repe et, videntibus
Parmensibus, cepit suere vestimenta, quasi diceret illud verbum
Iacob, quod habetur Gen. XXX: Iustum est ut aliquando
provideam etiam domui mee. Et Eccli. XVIII: Cum consumaverit
homo, tunc incipiet, et cum quieverit, tunc operabitur. Pater predicti
potestatis fuit notus meus, et mater mea devota, et uxor
similiter. Verumtamen Parmenses semper dilexerunt Iohannem
Barixellum, et ipse semper habuit locum et fuit reputatus in
Parma.

Torna all'inizio