insula nostra priorem refutauit, nec utrum huic oboedire debeat
sententiam promulgauit. Auditis utrinque causis, si ita contigerit,
perspicacius quid fieri oporteat peruideri ualebit.
53
Lanfrancus archiepiscopus uenerabili G. episcopo salutem et
seruitium.
De sanctimonialibus de quibus dulcissima michi paternitas uestra
ad me litteras misit hoc uobis respondeo. Sanctimoniales quae de
seruanda regula professionem fecerunt, uel quae quamuis adhuc
professae non sint ad altare tamen oblatae fuerunt, secundum
mores et uitas earum ad seruandam regulam moneantur, increpentur,
constringantur. Quae uero nec professae nec oblatae
sunt, ad praesens sic dimittantur, donec uoluntates earum de
seruando ordine subtilius exquirantur. Quae uero non amore
religionis sed timore Francigenarum sicut uos dicitis ad monasterium
confugerunt, si hoc firmo meliorum sanctimonialium
testimonio probare possunt, libera eis recedendi concedatur
potestas. Et hoc est consilium regis et nostrum.
Omnipotens Dominus uitam uestram in beneplacito suo
conseruet. |
|