Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 129

Tomus I


pro Deo sibi vitulum conflatilem statuentes.
Si papalis cessavit unctio, veniet ergo
alius Sanctus sanctorum, et quis ille est? O
inexcusabilis culpa, Rachel virum non habet,
cujus parvuli petunt panem, et non est qui
porrigat eis: et Sion dudum pulchra facie
iacet sicut mulier menstruata, cujus viae
lugent et non est qui veniat ad solennitatem.
Concidit gloria vultus ejus, oculi columbarum
visu deficiunt, quia non videtis quantum
proximi estis naufragio, dum sine remige
navigatis. O si possetis alternatim libros
conscientiae legere, quot et quantas inveniretis
in eis accusatorias lectiones, contrariis
sententiis involutas. Revertatur ergo, revertatur
quilibet in seipsum, et ad resumendum
caput, sensus, et rationem induite, ut mater
Ecclesia tam diu suo privata lumine, decorem
suscipiat, et ad statum pristinum reducatur.
Cap. XVIII.
Friderico, Regi Franciae conqueritur de domino
Papa.
Satis nos pungit interius res nova, quam
scribimus, immo nostra medullitus interiora
perturbat, dum ibi noviter inquietamur
amarius, ubi quietis dulcedinem

Torna all'inizio