Iohannes de Virgilio: De figuris secundum Iohannem de Virgilio

Pag 205


"intransitiva". Ad ista dubia breviter respondetur quod non dixit "immediata" ex eo quod in constructione figurata nullum debeat cadere medium diversitatis sed quia non debet cadere penitus inter dictiones inter quas formaliter, et per se causatur figura. Nam cum dicis: "ego et tu legimus" causatur figura ex diversa et impropria distributione verbi ad supposita. Inter verbum autem et supposita copula non cadit. Non enim est figura inter illa duo supposita "ego et tu". Unde bene potest ibi cadere copula sine impedimento figure. Et ideo dixit "intransitiva" quia dictiones formaliter causantes figuram debent pertinere ad idem. Unde quando tu dicis: "nos legimus, ego Salustium, tu Lucanum", dictiones formaliter causantes figuram istam sunt totum et partes et proprietas atributa illis in disproporcione modorum significandi cuius modi sunt "nos legimus", "ego", "tu", que construuntur intransitive. Quod iste autem dictiones "Salustium" et "Lucanum", que sunt determinaciones parcium, faciant constructionem transitivam ex eo quod transitive construantur cum verbo, (f. 40v) hoc est accidentaliter ipsi figure et non formaliter sive exenciale. Ita enim possemus dicere: "nos legimus, ego bene, tu male", nec esset constructio transitiva propter quod apparet ea, in quibus consistit essenciam figure, debere construi intransitive. Et hec de figura in comuni dicta sufficiant quo ad presens.

Torna all'inizio