Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 306


conducere nos volebat. Nos autem videntes quod aliter ultra procedere
non poteramus, promisimus ei aliqua donaria dare; et cum
daremus ei ea que nobis videbantur, nolebat recipere, nisi plura
daremus eidem. Unde oportuit nos addere secundum voluntatem
ipsius; et quedam nobis subdole et furtive et malitiose subtraxit.
<7>. Post hec recessimus secunda feria quinquagesime cum ipso,
et duxit nos usque ad primam custodiam Tartarorum. Et cum in
prima sexta feria post diem cinerum hospitaremur, dum sol accederet
ad occasum, Tartari super nos armati horribiliter irruerunt,
querentes quales homines essemus. Et cum respondissemus quod
nuntii essemus domini pape, quibusdam cibariis a nobis acceptis,
continuo discesserunt.
<8>. Mane facto surgentes, cum aliquantulum processissemus,
nobis maiores eorum qui erant in custodia occurrerunt, interrogantes
quare veniremus ad eos quod negotium haberemus. Quibus
respondimus quod eramus nuntii domini pape, qui Christianorum
dominus erat et pater, qui nos idcirco mittebat, tam ad regem
quam ad principes et Tartaros omnes, quia placebat eidem quod
Christiani omnes Tartarorum essent amici, et pacem haberent cum
eis; insuper quod desiderabat quod essent magni apud Deum in
celo. Iccirco monebat eos, tam per nos quam per litteras suas, dominus
papa quod Christiani efficerentur et fidem reciperent Dei et
domini nostri Iesu Christi, quia aliter salvari non possent; mandabat
preterea quod mirabatur de tanta occisione hominum, et maxime
Christianorum et potissime Hungarorum, Moravorum, Polonorum

Torna all'inizio