Petrus Damiani: Epistulae

Pag 42


Reverentissimo abbati D<esiderio>, Petrus peccator monachus salutem
in Domino.
Sacra testatur hystoria, quoniam Absalon Ioab militiae principem, ut
ad se veniret, nuntio discurrente poposcit, qui tamen venire contempsit.
Cumque idipsum denuo peteret, sed ille obstinatus ac rigidus funditus
abnuisset, ad agrum illius Absalon servos suos protinus misit messemque
hordei, quo plenus erat, ignibus conflagravit. Presto Ioab Absalon
expostulaturus aggreditur. Ille gaudet, quod eius accessum talibus beneficiis
promeretur, nimirum quod petitionibus non optinuit, laesionibus
impetravit.
Ego autem tibi, venerabilis frater, non bis sed sepius scripsi, verumtamen
usque hodie ne unum quidem iota, ut rescribere dignareris, extorsi.
Ipse quoque pollicitus es, quia michi notarium mitteres, qui saltim ea,
quae in te specialiter scripseram, in tui sumptus pergamena transferret.
Sed supersedisti penitus vel scribenti rescribere, vel notarium, ut spoponderas,
destinare. Quorum videlicet unum karitas exigit, alterum veritas,

Torna all'inizio