(si haberet). Et si faciunt praeteritum in si, mutant si in sum, ut 
sensi sensum. 
Terminantia in fio. Omnia verba quartae coniugationis in fio quae 
desinunt, faciunt praeteritum in vi, ut suffio suffivi, et mutant vi in 
tum, ut suffivi suffitum (si haberet). 
In lio. Omnia coniugationis quartae verba terminantia in lio faciunt 
praeteritum in vi, ut sallio sallivi, praeter salio quod facit salui. 
Et si faciunt praeteritum in vi, mutant vi in tum, ut sallivi sallitum 
(excipitur sepelio, quod mutat io in tum et e in u facit sepultum). Et 
si faciunt praeteritum in ui, mutant io in tum, ut salio saltum. 
Finientia in mio. Omnia verba quartae coniugationis quae terminant 
in mio, faciunt praeterita in vi, ut redim<i>o redimivi, et mutant 
vi in tum, ut redimi<vi> redimitum. 
Desinentia in nio. Omnia verba coniugationis quartae quae desinunt 
in nio, faciunt praeteritum in vi, ut linio linivi, praeter venio veni. 
Quae igitur praeteritum in vi faciunt, mutant vi in tum, ut linivi 
linitum. Et si faciunt praeteritum in ni, mutant ni in tum, ut veni 
ventum. 
Terminantia in rio. Omnia verba quartae coniugationis desinentia 
in rio faciunt praeteritum in vi, ut ligurrio ligurrivi, praeter aurio 
ausi et praeter aperio aperui et cooperio cooperui et reperio, quod facit 
reperi, et comperio comperi. Et si faciunt praeteritum in vi, mutant 
vi in tum, ut ligu<r>rivi ligurritum. Et si faciunt praeteritum in 
si, mutant si in stum, ut ausi austum. Omnia alia mutant io in tum, 
ut aperio apertum, cooperio coopertum, reperio repertum, comperio 
compertum. 
In vio. Omnia verba coniugationis quartae quae in vio desinunt, 
faciunt praeteritum in vi, ut servio servivi, et mutant vi in tum, ut servivi 
servitum. 
In eo. Omnia verba coniugationis quartae in eo desinentia faciunt 
praeteritum in vi, ut queo quivi, eo ivi, veneo venivi; et mutant vi in 
tum, ut venivi venitum.
  |  
  |