Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 365


Recipie recipiam.
Redemptitavere, ut clamitavere.
Repulsior Cato (orat. 44,1) dixit conparative a repulso.
Ratissima quoque ab his, quae dicimus rata, unde etiam
rationes dictae.
Rapi simulatur virgo ex gremio matris, aut, si ea non est,
ex proxima necessitudine, cum ad virum traditur, quod videlicet
ea res feliciter Romulo cessit.
Rapi solet fax, qua praelucente nova nupta deducta est ab
utrisque amicis, ne ant uxor eam sub lecto viri ea nocte
ponat, aut vir in sepulchro conburendam curet, quo utroque
mors propinqua alterutrius utrius captari putatur.
Receptus mos est, quem sua sponte civitas alienum adscivit.

Torna all'inizio