Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 167


6. Rex vero Cunincpert dum post haec cum stratore suo, qui lingua propria
"marpahis" dicitur, consilium iniret in civitate Ticinensi, quomodo Aldonem et Grausonem
vita privare deberet: repente in fenestra, iuxta quam consistebant, una de
maiusculis musca consedit; quam Cunincpert cultello ut extingueret percutere volens,
eius tantum pedem abscidit. Aldo vero et Grauso dum ad palatium regis consilium
nescientes venirent, cum basilicae sancti Romani martyris, quae prope palatium sita
est, propinquassent, repente eis obvius quidam claudus uno pede truncato factus est;
qui eis dixit, quod eos Cunincpert, si ad eum pergerent, occisurus esset. Qui haec
audientes, magno timore correpti, post altarium eiusdem basilicae confugiere. Moxque
Cunincperto regi nuntiatum est, quod Aldo et Grauso in basilica beati Romani martyris
confugissent. Tunc Cunincpert stratorem suum arguere coepit, ut quid suum consilium
prodere debuisset. Cui suus strator ita respondit: "Domine mi rex, tu scis,
quia, postquam hoc consiliati sumus, ego a tuo conspectu non exivi; et quomodo hoc
alicui dicere potui?". Tunc rex [ad] Aldonem et Grausonem misit, interrogans eos, ut
quid in locum sanctum confugium fecissent. Qui respondentes dixerunt: "Quia nuntiatum
est nobis, quod nos dominus rex occidere vellet". Iterato rex misit ad eos,
sciscitans, quis fuerit ille qui eis nuntiaverit, mandans eis, ut, nisi ei nuntiatorem proderent,
eius gratiam invenire non possint. Tunc illi sicut factum fuerat regi mandaverunt,
dicentes, claudum hominem obvium se habuisse, qui unum pedem truncatum
habebat et genu tenus crure ligneo utebatur, et hunc fuisse sui interitus nuntium.
Tunc intellexit rex, muscam illam cui pedem truncaverat malignum spiritum fuisse
et ipsum sui secreti consilia prodidisse. Qui statim Aldonem et Grausonem in sua
fide de eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit et in reliquum eosdem
in loco fidelium habuit.
7. Eo tempore floruit in arte gramatica Felix, patruus Flaviani praeceptoris
mei; quem in tantum rex dilexit, ut ei baculum argento auroque decoratum inter
reliqua suae largitatis munera condonaret.
8. Per idem quoque tempus Iohannes episcopus Bergomatis ecclesiae vir mirae
sanctitatis extitit. Qui cum regem Cunincpertum in convivio dum sermocinarentur

Torna all'inizio