multos, abundet in gloriam Dei. Quasi diceret: Ad  
hoc patimur ut exemplum patientiae a nobis discatis,  
et Deo gratias referatis, et multi alii vobiscum. 
CAP. V.—1. AUGUST. ( expos. psal.  LXVIII,  in  
 enar ., I part. tom. VIII.)  Aedificationem ex Deo , id  
est, immortalitatem praeparatam nobis, qua induendi  
sumus in fine, cum resurrexerimus a mortuis, Et  
ait:  In quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut  
 absorbeatur mortale a vita , si fieri potest; sic vellemus  
fieri immortales ut jam veniret ipsa immortalitas,  
et modo sicut sumus invitaret [ al ., mutaret] nos  
ut mortale hoc nostrum absorberetur, non per mortem  
corpus puniretur, ut in fine iterum reciperetur.  
Quamvis ergo a malis ad bona transeamus, tamen  
ipse transitus aliquantum amarus est. 
2. AMBROS.  Aedificationem . Corpus immortale significat, 
cujus forma jam in coelis est, in Domini  
corpore declarata. 
3.  Si tamen vestiti , id est, si exeuntes de corpore  
Christum induti fuerimus. In Christo enim baptizati,  
Christum induimus, sive Spiritu sancto erimus digni  
super promissa coelesti gratia [ al ., quem cum  
induti, sive Spiritu sancto dato nobis videbimus,  
erimus digni superindui promissa coelesti gloria.] 
4.  Nam qui sumus in tabernaculo . Dicit nos gravatos 
passionibus corporis, postulationes ad Deum dirigere,  
ne simus nudi Spiritu sancto. Tunc enim  
superindui gloria poterimus, si exuti corpore, non 
despoliati a Spiritu sancto fuerimus; ac sic absorbebitur  
mortale a vita, ne ultra possit mori, aut passionibus  
implicari; non enim dicendum est absorberi  
a vita, quia ad hoc surgit ut poenis arguatur  
[ al ., agatur].
  |  
  |