Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 69


ut in ecclesie sue sedem non fuerit hucusque redire permissus, que
sentit multiplices in eius absentia vacationis incomoditate pressuras. Cum
eius maxime vita laudabilis et fama probata non solum sibi prosit suorum
bonorum operum officina probabili, sed plantet in aliis per evidentiam
actuum virtuose imitationis exemplum, credimus tamen in simplicitate
cordis nostri, quibus non est datum investigare navis semita supra mare,
quod, dum generaliter hactenus totus orbis ex capitis diminutione collanguit,
asperitatem casus nostri rite solari possit equalitas, quam cum aliorum
universitate pertulimus. Iam vero cum, fugatis undique tenebris,
partes quaslibet Lucifer matutinus irradiet et in universalis salute capitis
subditorum languentia membra respirent, spes pulchra nos confovet, ut
iactura Calvensis ecclesie, que semividua viri superstitis suspirat essentiam,
sentire iam debeat reparationis sue proximum fulcimentum. Ex hoc itaque,
pro pastore nostro nos populus eius et oves pascue eius ad gremium sanctitatis
vestre suppliciter et devote recurrimus, ut, statum nostrum piis et
benignis affectibus attendentes, ne nos sine duce contingat ulterius errare
per devia, qui semper sub ipsius presidio in uberrimis montibus pascebamur,
indulgere benigne dignemini ut, in hiis novitatis vestre sancte primitiis,
quas sub refectionis expectate fiducia nostra satis hactenus ieiunavit
affectio, pastoris nostri veteris resumere nobis noviter liceat usufructum.

Torna all'inizio