improvide laborabant. Sed aliquantulum consolationis intueor, quia ille,
qui me huius ignominie violavit infamia, numquam cum aliquo potuit
longe amicitie continuator existere. Scio enim et certus sum, quod cito
clare ac manifeste videbitur, unde tanta falsitas et iniquitas emanavit.
Viro magne scientie et probitatis eximie … archipresbiter Teramensis.
Oblate dubitationis materia, qua constantis amici vaccillat opinio,
quamvis in se sophismata multa contineat et diversa sibi suppetant disputationis
longe suffragia, secundum tamen recte considerationis intuitum,
plures mihi modos improbabilis solutionis edocuit. Quis enim, nisi mentis
inops, integrum pro corrupto dimitteret, dummodo unius speciei,
unius forme, unius decoris consisteret? Absit a seculo, quod ubi virgo
tenella, nulla qualibet contagione contacta, mulieris nupte comparationem
recipiat. Vilescit enim violata continuo, infecta iugiter iugi ammistione
virili, et luxurie sordibus assuefacta diutius pretium redolentis puritatis
amittit. Quare si placet amici dubietas super hoc deinceps non hesitet.
Nam et de iure et de facto aperte cognoscitur, quod virginitatis commendatur
hospitium, quod nec carnis ammixtionem, nec voluptatem sanguinis
pregustavit. Et ego in istius opinionis constantia meam immobilem
confirmo sententiam, a qua nec variari potero, nec cuiusquam molestatione
repelli.
|
|