Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 171


Langobardorum Liutperto filio adhuc puerilis aetatis reliquit, cui tutorem Ansprandum,
virum sapientem et inlustrem contribuit.
18. Dehinc elapsis octo mensibus, Raginpertus dux Taurinensium, quem quondam
rex Godipertus, cum extingueretur a Grimualdo, reliquerat parvolum, de quo
et superius diximus, cum valida manu veniens, adversus Ansprandum et Rotharit
Bergomensium ducem apud Novarias conflixit, eosque in campo exsuperans, regnum
Langobardorum invasit. Sed eodem anno mortuus est.
19. Tunc filius eius Aripert iterum bellum parans, pugnavit cum Liutperto rege
aput Ticinum cumque Ansprando et Atone et Tatzone necnon et Rotharit ac Faraone.
Sed omnes hos bello exsuperans, Liutpertum infantulum vivum in bello conprehendit.
Ansprand quoque fugiens, in insulam se Commacinam conmunivit.
20. At vero Rotharit dux Bergamum civitatem suam rediens, regnum arripuit.
Contra quem rex Aripert cum magno exercitu proficiscens, expugnata primum et capta
Laude, Bergamum obsedit, eamque cum arietibus et diversis belli machinis* sine
aliqua difficultate expugnans mox cepit, conprehensumque Rotharit pseudoregem,
eius caput barbamque radens, Taurinis in exilium trusit, quique ibidem post aliquot
dies peremptus est. Liutpertum vero, quem ceperat, pari modo in balneo vita
privavit.
21. Misit quoque exercitum adversus Ansprandum in insulam Commacinam. Quo

Torna all'inizio