Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
COROS Persarum fluvius Carmaniis proximus.
COSUAGUS fluvius Yndie navigabilis est, et in Gangem
cadit.
CORUS fluvius est Asye Minoris sub Amanno defluens monte
non longe ab oppido Egee.
CRATHYDOS fluvius est Calabrie. Verum ab aliquibus Crathim
dicitur, et preter Taurum oppidum labitur; ex quo secundum
quosdam qui biberint flavi efficiuntur. Alii vero dicunt
si qua biberint pecora candida fieri, cum nigras faciat Sibaris
huic propinquus. Nec incolas carere beneficio dicunt.
Nam Sibarim bibentes nigriores dicunt atque duriores et crispo c
apillo, cum qui Crathim bibunt candidiores sint et coma
dimissa.
CREMERA fluvius est inter Romam et Veios, quem penes .CCCVI.
ex inclita familia Fabiorum die una pugnantes a Veientibus
cesi sunt, cum non nisi unus, et hic parvulus,
superesset.
CRENACTAS fluvius est Yndie navigabilis et in Gangem fluens.
CRIANOS fluvius est paludi propinquus cui dicebatur olim
Adramytteos.
CRINISUS fluvius est Sycilie, quem aiunt Acestis regis fuisse
patrem.
CRISAS Syracusarum fluvius est ex monte veniens Etneo.
CRISCITORAS fluvius est sub Imavo monte, qui Caucasi finis
est.
CRISORUS fluvius ex Timolo monte progreditur, Sardibus
propinquus, vulgatiori nomine Pactolus nuncupatus; qui eo
quod aureas habeat harenas Crisori nomen sortitus est.
CROCONUS seu CROCACULUS fluvius est Brutiorum seu Salentinorum
navigabilis, in quem si lignum fustem ve deieceris
vel frondes lapideo cortice obdurantur.
CRUSTUMIUM flumen est haud longe ab Arimino, a quo oppidum
denominatum est, et defluit in Adriaticum.
CURRINANTA fluvius nascitur in campis Commagene et in
Persicum decidit sinum.
CUTA fluvius est Persarum, a quo Cutei dicti sunt Perse qui
|
|