pedestres homines ante currus sicut messis in campo, cum ab
equitum multitudine conculcatur. Veniens autem Darius ad
fluuium Cancrum inuenit eum coagulatum et transeuntes ab
una ripa ad aliam fluuium impleuerunt. Et statim corrupta glacie
quotquot inuenti sunt in superficie fluminis perierunt. Alii
uenientes ad fluuium et transire nequientes a sequentibus interimebantur.
In hoc siquidem prelio mortui sunt ex Persis trecenta
milia hominum exceptis hiis, quos fluminis profunditas suffocauit
etc.
Qualiter Darius fugiens ingressus est ciuitatem Susis
66. Fugiens autem Darius ingressus est ciuitatem Susis,
et ascendens palacium suum in terre supraficiem se prostrauit
et ex alto pectore dura trahens suspiria plorando dicebat: "Heu
me miserum! Heu me infelicem, quia celestis ira et tribulacio
me oppressit! Ego enim, qui usque ad sydera fueram exaltatus,
nunc usque ad terram miserabiliter sum deductus. Nunc fugimus,
nunc miser et subiectus factus est Darius, qui omnes orientales
in seruitutem sibi redigerat, cum tributum et censum sibi comprestabant.
Sed si cognitum esset homini misero, quod in futurum
sibi accidere deberet, illud de presenti cogitaret. In pa (del.)*
In puncto enim unius diei uenit, quod humiles exaltat usque ad
nubes et sublimes usque ad tenebras deprimit et demergit." Et hiis
dictis erigens se de terra sedit et statim scripsit Alexandro epistulam
ita continentem etc.
Quomodo Darius scripsit Alexandro, ut redderet sibi matrem
et filios etc.
Imperatori suo Alexandro Macedoni Darius, rex Persarum,
dirigit gaudium. Tanta est sapiencia, quam, ut audiuimus, uester
animas retinuit, quod preteritorum, presencium et futurorum
contemplaciones misterio irreprehensibiliter uestra negocia pertractatis.
Cognoscat igitur clemencia uestra, quod sicut et uos homo
estis de muliebri carne procreatus, non igitur cor uestrum ad
tanta sublimia eleuetur, quineciam uestra nouissima cogitetis, cum
semper a primis solent ultima discrepari. Sufficit enim uelum homini
gerenti, si uictoriam consequatur. Recordamini Exersen
regis fortissimi, a quo ducimus originem, quod innumerabiles
uictorias exercuit et omni prosperitate fulgebat. Sed quia ultra
modum mentem suam ad sublimia eleuauit, omnes suas uictorias
immolandas affirmauit. Reminiscere, quod a diuina prouidencia
hanc uictoriam recepistis. Vobis igitur supllicamus, quatinus
uestram misericordiam impendatis nobis concedendo matrem
nostram et filios et uxorem, quos in uinculis habetis, et dabimus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|