De magna eclypsi solis.
Anno Domini millesimo CCXXXIX excommunicatus est Fridericus
imperator a papa Gregorio nono. Devicti sunt Gallici
ultra mare. Depositus est frater Helyas generalis minister Ordinis
fratrum Minorum, et substitutus est frater Albertus Pisanus.
Facta est solis eclipsis, in qua sol orribiliter et terribiliter obscuratus
fuit; et stelle apparuerunt, ut vidi oculis meis ego frater
Salimbene de Parma, cum essem in civitate Lucensi, que est
civitas Tuscie; et iam in Ordine fratrum Minorum steteram per
annum unum et tantum plus, quantum est a festo Purificationis
usque ad diem qua sol obscuratus fuit, in sexta feria, in hora
nona, in mense Iunii, tertio die intrante; et videbatur quod esset
nox obscura; et omnes homines et mulieres magnum timorem
habuerunt et ibant amentes cum magna tristicia et pavore. Et
multi timore percussi venerunt ad confessionem et penitentiam
fecerunt de peccatis suis. Et pacem fecerunt adinvicem qui discordes
erant. Et dominus Manfredus de Cornaçáno de civitate Parmensi,
qui erat potestas Lucensis tunc temporis, accepit crucem
in manibus suis et processionaliter ibat per civitatem Lucensem
cum fratribus Minoribus et aliis religiosis et clericis, et predicabat
ipse potestas de passione Christi et faciebat pacem inter discordes.
Hec [vidi oculis] meis, quia ibi eram; et frater meus frater Guido
de Adam mecum erat ibidem, et frater Egidius Fassus de Parma
similiter; et dominus Dommafol de Mijano et dominus Iacobus
de Maluso, consobrinus matris mee, advocati erant sive assessores
predicti domini Manfredi potestatis Luce. Hic dominus Manfredus
precipuus benefactor erat fratrum Minorum cum domina
Áuda, uxore sua, que erat soror domini Bertoli Tavernerii. Hec
vidi oculis meis in loco fratrum Minorum de Medhexána, in quo
castro erant alii nobiles milites et nobiles domine, que multa bona
fratribus Minoribus contulerunt. Retribuat eis Dominus in retributione
iustorum!
|
|