Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 78

Liber I


sint de nobis optime meriti, ut amici, clientes, vel indigni sint, qui nos offendant, opprimant, subiiciant, ut servi, rustici, plebeii atque obscuri homines in primisque vitiosi. Item, si supplicibus et lachrymosis verbis orabimus, ut nos respiciant, nostrae necessitati ignoscant, subveniant, nostri misereantur; si dicemus nos non nostra, sed parentum aut liberorum aut aliorum qui ex nobis pendeant, causa moveri. Postremo, si ostendemus animum cum in alios misericordem, tum veroconstantem et malorum omnium patientem atque ad omnia paratum habere semperque habituros et quicquid evenerit forti atque excelso animo toleraturos. Nam fortitudo et constantia in viro, praesertim gravi, plus interdum ad misericordiam proficit, quam humilitas et supplicatio. Atque his potissimum locis misericordia commovetur. Verum, ut in amplificatione diximus, non sunt omnes in omnibus causis aut quaerendi aut collocandi, sed est ex his optimus quisque et ad nostram causam accommodatissimus quisque deligendus. Commiserationem enim brevem esse oportet. Nam, ut ex rhetoris Apollonii sententia scribit Cicero, lachryma nihil citius arescit. Sed quoniam satis multa de his quae polliciti sumus, explicavimus, huic libro modum imponemus.

Torna all'inizio