quod legitur. Versus autem qui lectiones precedit, illos speciales  
predicatores respicit, a quibus alii quod predicant acceperunt. 
Bene autem, qui cantat tertium responsorium dicit Gloriam, quia 
tunc fides nostra plena est, cum ad noticiam summe Trinitatis pervenimus.  
Si autem in tribus leccionibus, predicatio fidei, spei et caritatis  
accipienda decernitur, in una, cultus unius Dei non minus 
congruit veritati, presertim cum in veteri Testamento omnium iustorum  
fuerit scire ista, fidem autem Trinitatis non nisi perfectorum 
fuit. Secuntur post lecciones et responsoria alii sex psalmi cum alleluia,  
quia cum iam per Dei adiutorium ab operibus malis obstinet 
homo, quod est comessatio, iracundia, inanis gloria, superbia, luxuria,  
invidia, incipit habere gaudium de acquisitione virtutum. Sex 
psalmi primi nocturni sex tempora significant secundi status, in quibus  
doctores missi sunt veluti per tres stationes hoc est, in diebus 
apostolorum, in diebus doctorum, et in diebus monachorum, annuntiantes  
dies gaudii et tempora vite. Sub prima denique antiphona  
apostolorum et martirum; sub secunda confesorum, conversorum  
et virginum; sub tertia, monachorum et continentium sacra 
agmina continentur, veluti psalmi totidem cum antiphonis tribus. 
Deinde, inter duo nocturna, leguntur in hyeme tres lecciones cum 
responsoriis suis, in estate una tamen cum responsorio suo, quia sicut 
iam alibi scripsisse me recolo, in hoc comuni tempore, quod agitur 
inter duo nocturna, oportet aperiri occulta et archana misteria, ut 
qualiter credendus sit Deus omnipotens trinus et unus, per ea que 
in tribus statibus scripta sunt et scribi oportet, non iam in enigmate 
ut in preteritis seculis, sed veluti facie ad faciem intelligatur, abolita
  |  
  |