Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 618


Qui venientes Dei nutu per suffragia apostolorum malignancium consilia dissipata
repperierunt, eo quod Arichiso duce vel ipsius filio Rumualdo defunctus
invenerunt.
Et dum ibidem Salerno Atto fidelissimus vester missus fuisset, Beneventani ipsis
Grecis minime recipere voluerunt, sed post reversionem predicti Attoni diaconi tunc
eos terreno itinere a finibus Grecorum deferentes Salerno receperunt. Et cum Athalberga
relicta Arichis seu optimatibus Beneventanis tribus diebus persistentes consiliati
sunt, suadentes ipsi Beneventani predictos missos Grecorum, dicentes: ‘Quia
nos aput regem Carolum emisimus missos nostros, petentes ab eo Grimaldum ducem
nostrum recipiendi; insuper et per Attonem diaconem, ipso nobis pollicente, rogum
emisimus, ut penitus eum ducem consequenter susciperemus. Sed propter hoc morari
vos Neapolim convenit, dum usque ipso Grimualdo recipere possimus ducem; et, quod
genitor eius Arigichisi minime valuit adinplere, Grimualdus eius filius, dum culmen
genitoris sui adeptus fuerit, prorsus imperialem voluntatem cum omne dicione, sicut
cum suo constitit genitore, in omnibus adimplemus, pariter nobiscum promissa explente’.
Quapropter terreno itinere usque Neapolim eos cum magno deduxaerunt honore;
qui Neapolitani ipsos Grecos cum banda et signa suscipientes; ibidem degentibus,
predicte rei prestolantes adventum, non desinunt una cum Stephano episcopo et
consentaneis eius Neapolitanis adversa perpetrantes tractare; mittentes ipsi Greci
aput imperatorem, de obitu Arigisi filiique eius denunciantes; et ab eo exspectant
consilium, quid agere debeant.
Sed in his omnibus, excellentissimae et a Deo protectae, dulcissime fili, sollertissime
regalis potentia vestra niteat pertractari tam pro exaltatione spiritalis matris
vestrae, sanctae Romane ecclesiae, nostraque salute, quamque, Domino protegente
beatoque Petro clavigero regni celorum presidiante, pro vestro invictissimo regno in
triumphis securitate.
Porro et hoc, sicut ipse Gregorius presbiter Capuanus nobis innotuit, de fidelissimis
missis vestris, scilicet Magenario religioso abbate seu Ioseph et Liuderico
comite atque Gotteramno hostiario, qui, a Benevento reversi Spoletio, ideo exinde
fugerunt, eo quod talem consilium Beneventani cum Neapolitanis et Sorrentinis atque
Amalfitanis habuerunt: ut foris civitate Salernitana iuxta mare vestros missos applicare
facerent et, nocte repentino cursu super eos ruentes Beneventani pariter cum Neapolitanis,
illos interficerent; et postmodum proferre, quia Neapolitani, quasi super ipsos
Beneventanos venientes, existimantes sese Beneventanos, eos clam occiderent. Et
prefati missi vestri, haec cognoscentes, coacti fugam arripuerunt, vestram exquirentes
regalem inlusionem, quod, si ipsi missi vestri ivissent Salerno, Neapolitani cum
Amalfitanis et Surrentinis armati ibi absconsi fuerunt, ut inruerent cum Beneventanis
super ipsos missos vestros occidendi. Quod nempe certi facti existimus: omnia
eorum nequam consilia ad nihilum rediguntur, eo quod talem amplissimam fidem
atque ex intimo corde dilectionis amore erga beatum Petrum principem apostolorum
et nos vestram regalem potentiam omnino habere agnoscimus. Et idcirco omnia
vobis, sicut ipso Dei apostolum die noctuque petimus suggerentes, subiciuntur et
vestris prefulgidis regalibus plantis substernuntur.

Torna all'inizio