Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 139


18. Eneas moritur, et filius eius regnat pro eo Ascanius etc.
Linea Troiana patet hic satis et Ioviana,
Regnaque Romana satis hoc sunt carmine clara.
Ammodo de Latio fistula nostra canat.
Monte Prenestino Troiana potentia primo etc.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Hec tempora erant, veniente Enea in Italiam, et veniente Antenore cum Priamo
iuniore in Pannoniam, et inde in Germaniam, de quibus in hoc loco versifice dicemus.
21. De Priamo iuniore et de Antenore, qui postea vocati sunt Sicambri, et postea Germani,
et postea Franci, per idem tempus.

Regibus Italicis positis, quos gignit Eneas,
De Priamo iuvene canat inclita nostra chorea;
Annue, Musa mea, surge, canamus ea.
In duo dividimus Troiano semine prolem:
Una per Eneam sumpsit diademata Rome,
Altera per Priamum Teutona regna fovet.
Prole sub Enee veniunt reges memorati,
Nunc decet ut Priami scribantur in ordine nati,
Clara fit hiis titulis tota propago satis.
Ammodo Teutonica sublimia gesta notabo;
Ad Priamum venio, de quo generosa propago
Transiit ad Gallos, cuius et acta dabo.
A Priamo Priamus iuvenis pariente sorore
Prole nepos oritur, patruo recolendus honore,
Cuius et istoriam promere Musa volet.
P. 139 v. 2 ante linea praemittunt B. C. D:]
Hic incipit historia Romana.
Hactenus ystorica series precessit Hebrea,
Amodo precedant titulis Romana corea,
Denique Iudaica iure sequuntur ea.
Nec veteris testamenti referenda relinquam.
Gesta coequeva recolens communiter inquam,
Ponoque posterius quod patet esse prius.
Nec mirum, si posterius ponantur Ebrea,
Imperium quia Romanum tulit inde trofea,
Viribus et gladiis suppeditavit ea.
Si Latii reges numero cupis ipse tenere,
Nomina catalogo potes hic distincta videre,
Ordine quo peteres cronica nostra ferent.
Pagina nostra sonat, quo nascitur ordine Roma,
Qua tulit imperii Cesar probitate coronam,
Karolus et reliqui Romula gesta tonant.

Torna all'inizio