vere dixerunt quod in vita voluptuosa non est quaerenda
felicitas, ut infra clarius ostendetur: de vita tamen
politica, quam theologi vocant vitam activam, et de vita
contemplativa non usque quaque vera senserunt: crediderunt
enim, quod ex puris naturalibus absque alio auxilio
gratiae posset quis omnia peccata evitare, et perfecte
vivere secundum vitam activam, vel contemplativam.
quod falsum est. Nam (ut supra tangebatur) omnibus
volentibus vivere recte, necessaria est divina gratia, et maxime
necessaria est legibus, et Rectoribus aliorum. Posuerunt
etiam vitam contemplativam esse in pura speculatione.
quod est falsum. Nunquam enim quis in tali vita
perficitur, nisi sit in eo amor Dei, sive dilectio charitatis.
In his ergo non bene senserunt. Quod autem vitam
contemplativam dixerint esse potiorem, quam vitam politicam
et activam, a theologis et a veritate chatolica
non discordant. His peractis, dicamus, quod decet regiam
maiestatem hos modos vivendi cognoscere, et vitam voluptuosam
fugere, ne sit homine peior: nam tales (ut dicitur
I. Ethicorum) sunt vitam pecudum eligentes. Vitam
autem activam et contemplativam in se habere debet,
ut per vitam activam vacet aliis, magnifica faciendo,
sibi subditos recte regendo. Per vitam contemplativam
vacet sibi per internam devotionem et Dei dilectionem,
in Dei amore proficiendo. non enim vita contemplativam
ponimus in pura speculatione, ut Philosophi sentiebant.
Unde si in speculatione divinorum vita contemplativa
consistit, hoc est, prout ex tali speculatione intenditur
interna devotio, et divinus amor. Hanc autem internam
devotionem tanto magis decet habere reges et
principes, quanto apud tribunal summi Iudicis reddituri
sunt de pluribus rationem.
|
|