Ex affectione quam gessi quondam ad magistrum Stephanum, fratrem
et cognatum vestrum, inducor ut ea, que sint vobis placida et etiam fructuosa,
bona fide suadeam et apponam in hiis efficaciter partes meas. Noveritis
itaque quod, post adventum vestrarum presentium latoris ad curiam,
audivi aliqua que sensui meo, ratione, vestri turbationis materiam intulerunt.
Que quidem cum non sint exprimenda litteris, relationi commisi
predicti presentium portitoris. Vobis igitur bona fide suadeo, vobis amicabiliter
consulo, et vos deprecor sicut possum, ut avaritie seu invidie
vicium nullo modo vos teneat, cupiditatis et pertinacie nota nequaquam
vos incitet, sed fraternus amor et caritas unita vos copulet et unitas caritativa
coniungat, nec de bonis, que dominus magister Stephanus, cuius mors
me pungit assidue, lucratus extitit per cuncta mundi climata cum sudore,
suscitetis aliqua scandala, sed, considerantes post eius obitum unanimes
vos esse debere, bona ipsa inter vos et alios, si quivis sibi vendicant, et quibus
de iure etiam debeantur, caritative pro Deo et rationabiliter dividatis,
ne, si contrarium per vos et alios fieret, possit, quod absit, tale scandalum
suscitari, quod vestra et vestrorum potentia forte deficeret, dum durum
videatur ubilibet contra stimulum calcitrare.
Magistro O. Dominicus de Rocca.
Piscator in rete parvulo pisciculos modicos vobis mitto, quorum exuberantia
mense vestre largiflue suppleat parvitatem, et vestre dominationis
affectus excuset inopiam piscatoris.
|
|