At Petrus irasci non cessat et insidiari,
Non cessat proprio tollere strata patri.
Dicit eum regem, qui vult disperdere legem
Et patri patrum derogat obsequium.
Gregorium dampnat, Guibertum pronus adorat,
Laudat perfidiam, diruit aecclesiam.
Et neque terretur neque tempestate movetur
Nec mirabilibus flectere corda potest.
Peccato vinctus et cecus ab impietate.
Ignorat lucis et pietatis iter.
Ergo redit turpemque fugam, dum vindicat, auget,
Dumque pudet vinci, vincitur inde magis.
Miles erat praeclarus homo formaque decorus,
Fortis et ingenio fultus et eloquio.
Hic Petrum adgreditur, quotiens videt atque minatur
Et pervasorem nominat atque lupum:
«Cur», inquit, «perdis et decipis hos pecuales,
Quando pontificis non bene nomen habes?
Christum non metuis, odisti religionem,
Censuram canonum spernere dulce putas.
Arma geris, simulas equitem vultuque feroci
Terres, quos verbis non potes allicere.
Iam quia Scripturam non respicis haec perhibentem
Si placet, armorum de ratione probo,
Ut videat, quicumque putat te pontificantem,
Delusum verbis se populumque tuis.
Ostendam, spectante Deo, quia non potes esse
Prorsus in aecclesia vel minimis gradibus.
Non potes altaris vel subditus esse minister;
Non potes esse sacri liminis aedituus».
Hic homo turbatur, pallescit, conditionem
Suscipit et fratrem spondet in arma suum.
Ut venit condicta dies properatur in unum:
Miles adest, pugnam querit agitque palam.
At Petrus de iustitia diffisus inire
Discrimen trepidat atque coire timet.
Et simulans causas ceptis inconvenientes.
Sic redit atque suos pene pudere facit.
Cepta tamen sequitur et multo durius urguet
Et perscrutatur abdita quaeque loca,
Ne quisquam lateat, qui non sua iussa sequatur.
Et quantos reperit, non sine clade sinit.
Torquet presbiteros et ceco carcere claudit
Et plerosque siti deficit atque fame.
Matronas etiam se longe clarius ortas
Inreverenter agit flebiliterque locat.
Inque maritalem iacturam sive ruborem
Claudit et in vacua praecipit esse domo.
Sed dum conatur violenter episcopus esse,
Hoc minus esse patet, spernitur atque magis.
Oderunt illum multi pietatis amore,
Multi propterea, quod mala tanta facit.
At viduae, quarum Lucae vigilantia magna,
Noctibus ante Deum tristia corda levant,
Anselmum cupiunt, Anselmo laeta praecantur,
In Petrum lacrimas cunctaque saeva ferunt.
Quos facit aut tribuit altaribus ille ministros.
Horrent et fugiunt sacrilegosque vocant.
Quaque licet, villas adeunt villisque latentes
Quaerunt et faciunt vota latenter ibi.
At noctu redeunt, ne cognoscantur ab illo,
Quem metuunt sicut agna tenella lupum.
Qualiter Urbano latebras aliquando fovente
Plangebant viduae virgineusque chorus:
Qualem Caeciliam legimus sub divite cultu
Cilicio tectam multam dedisse patri
Et de pauperibus patrem pietate secutis
Curam non vacua sustinuisse manu.
Tutior Anselmi fuga, sed non mollior hostis,
Nec minor est viduis hec ad agenda metus.
Has inter turbas, caedes simul atque rapinas
Non tamen a sacris abstinet illa manus.
Ungit, sacrificat, et ne sibi copia desit,
Ordinat indignos ad sua signa duces.
Multi suffugiunt metuentes perditionem,
Si quando veniat, qui bene praesideat.
Multos, qui necdum poterant discernere, perdit
Quos hodie flentes cernimus et vacuos.
Ordinibus dandis aderant sua tempora, pauci
Conveniunt, laesis verticibus redeunt.
Ex his presbiterum, qualem execraverat ille,
Offendit miles de grege catholico.
Arripit et terret gladio, postremo recidit
In quadrum laceram per loca bina comam,
Et iuramento ligat et compellit, ut urbem
Introeat clamans atque peragret eam:
«Sic tonsorari debent talique notari
Signo, quos ledit, non sacrat, iste lupus».
Haec vox in populo simul est audita, stupore
Percutitur sed mox ad sua cepta redit.
Sic alios alii deturpant atque carere
Officio faciunt, quod peciere foris.
Apta quidem racio, neque prorsus reicienda,
Ut, qui pontificem deposuere suum
Oderuntque patrem contra ius et pietatem,
Pontifices habeant de grege, quos timeant,
Et quia sacrari non erubuere per illum,
Qui nichil in sacro munere iuris habet,
Per laicos discant sacrae virtutis honorem
Et perdant vani nominis effigiem.
Coeca fides, nescis, quia non est pontificatus,
Qui datur ad precium? Denique non recolis
Vivere pontificem sanctum Dominoque placentem?
An nescire putas haec tua facta Deum?
Iam saltem manifesta vide, pudeatque marini
Motus et libeat iam revocare pedem.
Iam mare Sidonem revocat, iam dampnat abissus
Et mundi pelagus Sydoniam faciem:
Qui vos prudentes et honestos magnificatis,
Non confundimini, cum laici sapiunt,
Quae vos non sapitis, et vos vestrumque furorem
Dampnant et caecos et sine luce probant?
Interea quidam de religione vetusta
Monachus Umbrosae vallis, homo paciens,
Et solvi cupiens et Christo proximus esse
Advenit et medio sic ait in populo:
«Petre, vides, quia laesa fides simul omnia laedit,
Et non est aut spes aut amor absque fide.
Non sum doctus homo, sed fretus simplicitate.
Atque fide sana, si placet aspicere.
Ecce probo, non ambiguis, non arte dolosa,
Sed rebus certis te male desipere.
Hi quoque desipiunt et te ductore feruntur
In loca faetentis carceris atque famis,
In quo servatur Symon tuus et cruciatur,
Ne videat lucem sydereumque diem,
Quem tu dum sequeris, miser es Christumque videre
Non poteris, quam rem, si placet, ygne probo.
Condicione tamen, ut, si non laesus ab ygne
Exiero, cesses iamque remissus agas».
Ille negat nec iudicio se credit et ygnem
Formidat, verbo spernit et urguet eum;
Et nisi iam motam variis insignibus urbem
Permetuat, laesum turpiter excuciat.
Ille redit moestus, quia non est ultima passus,
Petrus in angustiis oscitat et dubiis.
|
5045
5050
5055
5060
5065
5070
5075
5080
5085
5090
5095
5100
5105
5110
5115
5120
5125
5130
5135
5140
5145
5150
5155
5160
5165
5170
5175
|