Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 76


Saxonibus auxilium petiit, quatenus spatiosam Italiam cum pluribus possessurus intraret.
Ad quem Saxones plus quam viginti milia virorum cum uxoribus simul et
parvulis, ut cum eo ad Italiam pergerent, iuxta eius voluntatem venerunt. Hoc audientes
Chlotarius et Sigibertus, reges Francorum, Suavos aliasque gentes in locis de quibus
idem Saxones exierant posuerunt.
7. Tunc Alboin sedes proprias, hoc est Pannoniam, amicis suis Hunnis contribuit,
eo scilicet ordine, ut, si quo tempore Langobardis necesse esset reverti, sua rursus
arva repeterent. Igitur Langobardi, relicta Pannonia, cum uxoribus et natis
omnique supellectili Italiam properant possessuri. Habitaverunt autem in Pannoniam
annis quadraginta duobus. De qua egressi sunt mense Aprili, per indictionem primam,
alio die post sanctum pascha, cuius festivitas eo anno iuxta calculi rationem ipsis
kalendis Aprilibus fuit, cum iam a Domini incarnatione anni quingenti sexaginta
octo essent evoluti.
8. Igitur cum rex Alboin cum omni suo exercitu vulgique promiscui multitudine
ad extremos Italiae fines pervenisset, montem qui in eisdem locis prominet ascendit,
indeque, prout conspicere potuit, partem Italiae contemplatus est. Qui mons propter
hanc, ut fertur, causam ex eo tempore mons Regis appellatus est. Ferunt, in hoc monte
bisontes feras enutriri. Nec mirum, cum usque huc Pannoniam pertingat, quae
horum animantium ferax est. Denique retulit mihi quidam veracissimus senex, tale

Torna all'inizio