servitium, vel que servitia, ipse I., pro se et heredibus,  
eidem I. vel suis heredibus in perpetuum dare, facere,  
prestare annuatim, loco et die, promisit sub tali pena,  
et post firma [et cetera]; et ren(umptians) et cetera. 
DE CONFESSIONE ET PROMISSIONE DECIME ET PRIMITIE. 
/* 
Vel: est et fuit confessus tali dare, ei debere, decimam  
vel decimas et primitias talis terre, vel talium terrarum,  
et poderis positi loco tali, vel de omni eo quod possidet  
tali loco, et debent nominari si possunt; quam vel quas  
decimas et primitias promisit ei dare annuatim die et  
loco tali. 
DE RE DATA IN FEUDUM. 
Dominus Guido comes Tuscie palatinus, per se suosque  
heredes, hoc publico concessionis instrumento, die  
presenti, iure et nomine feudi et in feudum, dedit,  
tradidit et co[n]cessit tali filio eius, et heredibus ac  
descendentibus masculis in perpetuum, talem rem positam  
loco tali, et debet terminifinari, hoc modo et  
pacto, quod dictus I. et eius filius, ac descendentes, vel  
nepotes legiptimi masculini sexus, predictam terram et  
rem, cum omnibus super se et infra se, omnique iure  
feudi, deinceps habeant et teneant ac possideant, utantur  
et fruantur, sine alicuius contradictione vel molestia  
quam rem se pro eo constituit possidere donec corporalem  
fuerit possessionem ingressus, dans ei licentiam  
intrandi eam quandocunque sibi placuerit, et promisit  
eam defendere et expedire ab omni persona, et non  
contra hec datum vel factum habere, nec facere in futurum,  
sub tali pena, et post firma; pro qua re idem  
dominus, pro se et heredibus, recepit ab eo fidelitatem  
et iuramentum fidelitatis contra omnem personam  
et locum, excepto contra inperatorem. Et etiam  
ipse dominus eundem I. de ipso feudo legiptime investivit, 
  |  
  |