quia modus substantie est modus permanentis,
actus in verbo est modus fluentis.
Isti modi non sunt compossibiles in eodem.
Quare participium significabit actum
purum.
< 1-2-Quod significat substantiam et actum >
< 1-2-1 > In oppositum arguitur per auctoritatem
Prisciani. In illa parte "participiis
Quoque", dicit ibi "attende in his quoque
quanta vis est substantiam significantium,
quod et loco participii, < quod et >
substantiam ipsius que agit vel patitur, et
actum vel passionem significat, accipitur
nomen substantivum cum verbo" etc.
Vult ergo Priscianus quod participium
significat actum vel passionem et
substantiam que agit vel patitur. Et ita apparet
[quod] ex intentione Prisciani quod
participium significet substantiam et actum.
< 1-2-2 > Item, participium dicitur quia
partem capit a nomine et a verbo. Sed a
verbo accipit modum fluentis. Ergo a nomine
debet aliud accipere, quod sit de
suo modo significandi essentiali generali.
Sed non videtur aliud accipere a nomine
|
|