Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 358


Ad quartum dicendum, quod quamvis plus prosit alicui suum opus quam alienum,
dummodo sit aequalitas in utroque, tamen opus alienum informatum gratia
plus accedit ad meritum condigni inquantum ex radice gratiae procedit,
quam opus proprium quod ex puris naturalibus causatur.
Ad quintum dicendum, quod frequenter contingit quod per orationem sanctorum
hominibus offeruntur occasiones ut se ad Deum convertant et ad gratiam
recipiendam praeparent; qua praeparatione facta, et gratia eis infunditur.
Quamvis autem sanctis non orantibus homines salvarentur, si se praepararent
ad gratiam, non tamen sequitur quod etiam praeparatis suffragia sanctorum
non conferant: quia Deus hoc modo praevidit et ordinavit ut per horum merita
illi gratiam accipiant.
EXPOSITIO TEXTUS
«Praemittendum est tria esse genera bonorum». Sciendum est, quod ista divisio
boni est secundum quantitatem ipsius non absolutam, sed in comparatione ad
hominem; unde contingit quod idem secundum diversas comparationes sub
diversis membris cadat: potentiae enim naturales hominis comparatae ad
ipsum cuius sunt media, bonae sunt, quia sine eis non recte vivitur; contingit
tamen eis recte non uti; comparatae vero ad alium cadunt sub minimis bonis,
quia sine auxilio alterius hominis homo potest bene vivere. Sumitur divisio ista
secundum diversos gradus in approximatione ad ultimam perfectionem hominis,
quae consistit in operatione perfecta, secundum quam contingit recte vivere;
ad quam homo quibusdam iuvatur quasi organice et instrumentaliter, ut
Philosophus dicit, sicut sunt bona fortunae, quae quidem non pertinent
ad necessitatem recte vivendi, cum sine eis recta vita esse possit; sed sunt
sicut expedientia ad rectam vitam, ut homo facilius operetur, his quasi adminiculis
sustentatus. Quaedam vero sunt quae per se conferunt ad rectam vitam,
sicut ministrantia substantiam actus; et huiusmodi computantur inter media
bona, sine quibus nullus recte vivit, quibus tamen aliquis potest etiam perverse
vivere. Aliqua vero sunt quae conferunt ad rectam vitam, quasi dantia perfectionem
ipsi actui, recte informando ipsum, sicut sunt habitus virtutum et gratiarum;
et haec magna bona dicuntur, quia propinquissima sunt operationi perfectae
in qua est ultima hominis perfectio.
«Virtutibus nemo male utitur». Verum est quasi habitu informante usum: utitur
tamen eis aliquis male quasi obiecto.
«Et bonus usus liberae voluntatis qui virtus est»; idest actus virtutis, ut Magister
in fine exponit.

Torna all'inizio