Albericus Casinensis: Visio Alberici

190


XXIII.
Ostendit etiam michi apostolus in eodem campo chorum monachorum
inestimabili gloria pre aliis refulgentem. De quibus dixit beatus Petrus gloriam illam
humilitatis causa accepisse. Demum vero de monachorum obedientia, vita ac
conversione beatus Petrus tali modo aggressus est loqui: "Monachi dum ad
conversionem venerint, voluntates suas spernant, diabolo et pompis eius renuntient,
carnis delectationes affectionemque parentum et mundi peritura relinquant; et maxime
illos relinquant parentes, qui eos prepediunt ad Christi servitium festinare. Postquam
ad monasterium venerint, exempla Christi et apostolorum sequi eos oportet. Hec
secum in mentis sue archano assidue tractent, quia Christus ideo venit in mundum,
ut ipse servorum suorum sit via, adiutor, exemplum. Sine ipso enim ad celestia
regna pervenire non possumus. Ipse namque factus est pro nobis Deo patri obediens
usque ad mortem.
XXIIII.
Christus namque sicut a Iudeis iniuriam et persecutionem sustinuit, ita et hi, qui ad
sancte religionis habitum veniunt, iniurias a quolibet homine sibi illatas spe eternorum
gaudiorum equanimiter sustineant. Obedientiam vero, que eis ab abbate suo precipitur,
cum humilitate accipiant, superbiam caveant. Nam sicut diabolus per superbiam de
celo cecidit, sic et monachos ibidem per humilitatem oportet ascendere. Eo autem
gaudio a suo abbate obedientiam accipiant, quo peregrinus ab aliquo accipit vestem.
Et sicut quis, a domino suo de patrimonio expulsus dum fuerit, tristatur ac, postquam
ibidem restitutus fuerit, gaudet, sic et monachus, dum obedientiam suscipit, gaudeat.
Gaudet siquidem ille pro re peritura, gaudere debent et monachi, quia per obedientiam
ad gaudia sempiterna perveniunt, que finem non sunt habitura.

Torna all'inizio