igne concrematur devastari iussit nonnullaque alia se obiurgantibus aspera intulit. Verum quia omnia gesta ab illo explicare minime possum, eius exitum exarando demonstrare curemus.
[12.] Octavo decimo quidem sui honoris anno una cum filio parvulo quem de predicta Hwalderada habuit, tali ordine interfectus est. Dum illum longo tempore Venetici ob austeritatem sui exosum haberent facultatemque perdendi sedulae machinarent, quadam die facta conspiratione in illum insurgere adorsi sunt. Palatium tamen, qui a bellicosis licet paucis militibus illum stipatum noverant, nulla ratione ausi sunt penetrare. Tandem nequam consilium invenientes, propinquas domos, quae e contra palatium citra rivolum consistebant, igne mixto picino fomento accendere studuerunt, quatinus flamarum flexibilia culmina vicinum palatium attingere et concremare possent. Unde factum est quod non modo palatium, verum etiam sancti Marci sanctique Theodori nec non sanctae Mariae de Iubianico ecclesiae et plus quam trecente mansiones eo die urerentur.
[13.] Is autem dux, cum ignis calorem fumique suffocationem diu intra palatium ferre nequiret, per Sancti Marci atrii ianuas evadere cum paucis conatus est, ubi nonullos Veneticorum maiores una cum generis afinitate suum expectantes periculum repperit. Quos ut cernens, taliter allocutus est: "Et vos, fratres, ad exicii mei cumulum venire voluistis? Si aliquid in verbis vel in rebus publicis deliqui, meae inspiratae vitae spacium rogo et omnia ad vestrum velle satisfacere promitto". Tunc ipsi sceleratissimum et morte dignum eum adfirmantes, diris vocibus clamaverunt quod nulla evadendi in illo possibilitas foret et instanter mucronum ictibus undique illum crudeliter vulnerantes, diva anima, corporeo relicto ergastulo, superum petiit solia. Filium siquidem, quem nutrix ab incendii poena liberavit, a quodam nequissimo cuspide transverberatus est pariterque milites, qui illi favere nitebantur, occisi sunt. Gelida namque corpora quorum, id est genitoris et sobolis, ob ignominiam primitus exigua nave ad macelli forum, deinde, quodam sanctissimo viro, Iohanne Gradonico nomine, interpellante, ad sancti Yllari monasterium detulerunt.
|
|