domina Karacosa. Hec post mortem viri sui intravit monasterium
Parmense Ordinis sancte Clare, et post plures annos assumpsit
aliquas sorores Parmensis monasterii et duxit eas ad civitatem
Reginam, in qua prius non erant sorores Ordinis sancte Clare, et
fuit earum priorissa. Postea fecit se absolvi et rediit ad monasterium
Parmense, in quo laudabiliter vitam suam finivit. Hec fuit
amabilis domina, sapiens, honesta et gratiosa tam Deo quam
hominibus. Cuius anima requiescat in pace! Tertia soror mea
fuit domina Egidia, ex qua nati sunt filii IIII, quos mors de mundo
tulit preter primum, qui dictus est Andreas de Puçulesio et fuit
magnus legista.
Mater patris mei, que fuit avia mea, domina Enmengarda
est dicta. Hec fuit sapiens domina, et centum annos habebat
quando ultimum diem clausit. Cum ea habitavi XV annis in domo
patris mei. Quotiens docuit me ut vitarem malam societatem
et bonam assumerem, et quod essem sapiens et morigeratus
et bonus, totiens benedicatur ipsa a Deo! Fecit enim hoc frequenter.
In sepulchro supra memorato sepulta fuit. Erat enim
commune nobis et illis de casali nostro. Porro pater meus proprium
habuit monumentum et novum, in quo nondum quisquam
positus fuerat, in platea Veteri ante baptisterii ianuam, eo quod
primum monumentum totaliter plenum erat.
Soror patris mei domina Ghisla fuit; ex qua maritata nate
sunt due filie, Grisópola et Vilana, optime cantatrices. Pater
istarum dominus Martinus Octolini de Stephanis fuit, solatiosus
homo, suavis et iocundus, libenter bibens vinum, maximus cantator
cum instrumentis musicis, non tamen ioculator. Hic aliquando
in Cremona trufavit et decepit magistrum Girardum
Patecclum, qui fecit librum de Tediis; sed bene fuit dignus:
promeruerat enim ut sibi sic accideret.
Mater fratris Guidonis, fratris mei, domina Ghisla de Marsiliis
fuit, qui fuerunt antiquitus nobiles homines et potentes in civitate
Parmensi, et habitant in inferiori parte platee Veteris iuxta palatium
episcopi; quorum maximam multitudinem vidi; et induebantur
scarulaticis indumentis aliqui eorum, maxime autem
iudices. Attinebant autem etiam michi ex parte matris mee, que
|
|